| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Urbanus PP. VIII Si quid est IntraText CT - Text |
Si quid est in rebus humanis
plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere
possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium, cujus beneficio fit, ut
homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos
habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est
mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito
tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis.
Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas
Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime
recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes,
iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit)
temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad
divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini
Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas,
quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad
verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus
rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus
perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae sensim ab
usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita
captui legentium accommodatae videbantur, darius explicatae: praeterea collata
omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa
irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum
prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum
accedat industria; propterea dilecto filo Andreae Brugiotto Typographiae
Nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem
ernittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter
quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus,
requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum
Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero
non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum
Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi
et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes,
excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam
in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo
Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac
amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum,
pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et
nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia
imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem
pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii
locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab
ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali
auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid
addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de
collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus
licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod
si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis
ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a
divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis
similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia
in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione
pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et
personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque
indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia
hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque
vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non
obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per
Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale imprimendi
concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec
non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel
specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et
confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus
specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi
praesentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse
derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu
alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate
ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quae ipsis
praesentibus adbiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda
Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.