Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
De anni correctione, ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano
Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intellegendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.
Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem; qui causam dederunt ut aequinoctium vernum sedem suam mutaverit.
Cui malo occurens Gregorius XIII, non solum aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii Kalendas aprilis fuerat constitutum, et xiv lunam paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et aequinoctium vernum, et xiv luna paschalis a propriis sedibus nunquam removentur.
Ut enim aequinoctium vernum ad xii Kalendas aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense octobris ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.
Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii Kalendas aprilis aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600 anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadrigentis quibusque annis perpetuo conservaretur.