Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De Cyclo decennovennali aurei numeri

Cyclus decennovennalis aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur aureus, est 1: anno sequenti 1578 est 2; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.

Igitur ut aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo.

6

7

8

9

10

11

12

13

14

 

15

16

17

18

19

1

2

3

4

5

Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit aureum numerum quaesitum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License