Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIIDe Offertorio, et aliis usque ad Canonem

Dicto Symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium Celebrans osculatur Altare in medio, et junctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra) vertit se ad populum, et extendens ac jungens manus dicit: Dominus vobiscum, et junctis manibus revertitur per eandem viam ad medium Altaris, ubi extendens et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum junctis, ut prius, manibus, dicit Offertorium, et omnia, quae usque ad finem Missae in medio Altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad Altare, nisi ubi aliter ordinatur.

2 Dicto Offertorio, discooperit Calicem et ad cornu Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam Pallam desuper Hostiam, accipit Patenam cum Hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.

3 Si fuerint aliae Hostiae non super Patenam, sed super Corporale, vel in alio Calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, Calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc., ut in Ordine Missae. Quo dicto, Patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super Corporale, et deponit Hostiam circa medium anterioris partis Corporalis ante se, et Patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus Corporale; quam, exterso Calice, ut dicetur, cooperit Purificatorio. Si autem adsit vas seu Calix cum aliis Hostiis, ipsum cooperit alia Patena, vel Palla.

4 Deinde in cornu Epistolae accipit Calicem, Purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum Celebrantis) et ponit vinum in Calicem. Deinde eodem modo tenens Calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantiae, et infundens parum aquae in Calicem prosequitur: Da nobis per hujus aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro Defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens Orationem ut supra.

5 Imposita aqua in Calicem et finita Oratione praedicta, accipit manu dextera Calicem discoopertum; et stans ante medium Altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua Oratione dicta, facit signum crucis cum Calice super Corporale, et ipsum in medio post Hostiam collocat, et Palla cooperit. Deinde junctis manibus super Altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens easque in altum porrectas, statim jungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et benedic, signat manu dextera communiter super Hostiam et Calicem, sinistra posita super Altare.

6 Tum junctis ante pectus manibus, accedit ad cornu Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens Psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Gloria Patri, etc.; qui versus Gloria Patri praetermittitur in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica de Passione usque ad Sabbatum sanctum exclusive.

7 Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus junctis, revertitur ad medium Altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus junctis super Altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto Orationem: Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super Altare positis, osculatur illud in medio; tum, junctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et jungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc. perficit circulum, revertens, junctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium Altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse Celebrans submissa voce dicit: Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad Orationem, stans in medio Altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione Orationem, vel Orationes secretas. Cum dicit Per Dominum, jungit manus: cum dicit Jesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima Oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.

8 Pervento autem in conclusione ultimae Secretae ad verba illa: Per omnia saecula saeculorum exclusive, Sacerdos stans in medio Altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intelligibili voce Praefationem. Cum dicit: Sursum corda, elevat manus hinc inde extensas usque ad pectus; ita ut palma unius manus respiciat alteram. Cum dicit: Gratias agamus Domino, jungit manus; cum dicit: Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et justum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur Praefationem propriam, vel communem, ut tempus requirit. Cum dicit: Sanctus, junctis ante pectus manibus, et inclinatus voce mediocri prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedictus qui venit in nomine Domini, etc. erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.

9 In Missa solemni dicto Oremus, Diaconus et Subdiaconus accedunt ad Altare in cornu Epistolae: Diaconus amovet Calicem, si est in Altari, vel, si est in Credentia, ut magis decet, accipit eum, de manu Subdiaconi, qui illum cum Patena et Hostia, coopertum Palla et Velo a collo sibi pendenti manu sinistra tenens, et alteram manum superponens Velo, ne aliquid decidat, de Credentia detulit, comitatus ab Acolytho ampullas vini et aquae portant[e]; ipse Diaconus Calicem detegit, et dat Patenam cum Hostia Celebranti, osculando ejus manum: Subdiaconus extergit Calicem Purificatorio; Diaconus, accepta ampulla vini de manu Subdiaconi, imponit vinum in Calice: Subdiaconus interim ampullam aquae ostendens Celebranti, dicit: Benedicite, Pater reverende: qui facto versus eam signo crucis, dicit Orationem: Deus, qui humanae, etc., interim Subdiaconus infundit paululum aquae in Calicem; Diaconus illum Celebranti dat, et pedem Calicis tangens, seu brachium dexterum Celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Domine, etc., quem postea positum in Altari, ut supra Palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in cornu Epistolae ponit in dextera manu Patenam, quam cooperit extremitate Veli ab ejus humero pendentis: qui vadit post Celebrantem ante medium Altaris, et, facta genuftexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem Orationis Dominicae, ut dicetur. In Missis autem Defunctorum et in Feria VI Parasceve, Patena non tenetur a Subdiacono.

10 Dicto Veni, sanctificator, ut supra, Celebrans, ministrante Diacono naviculam, et dicente: Benedicite, Pater reverende, ponit incensum in thuribulum, dicens: Per intercessionem, etc. ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum Diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam, incensat oblata, ter ducens thuribulum super Calicem et Hostiam simul in modum crucis, et ter circum Calicem et Hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (Diacono interim pedem Calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te, benedictum. In tertia: ascendat ad te, Domine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et Altare, ut dictum est supra, assistente eodem Diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc.; et cum incensatur Crux, Diaconus amovet Calicem ad partem Epistolae, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum Diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde Diaconus incensat Chorum, et postremo Subdiaconum, tenentem Patenam, et ipse Diaconus incensatur a Thuriferario, et Thuriferarius postea incensat Acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus Acolythis ampullam aquae, cum pelvicula et manutergio.

 

11 Cum dicitur Praefatio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad Altare, ubi cum Celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde Diaconus accedit ad sinistram Celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius Sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post Celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post Celebrantem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License