Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
Si
panis non sit triticeus, vel, si triticeus, admixtus sit granis alterius
generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui
corruptus, non conficitur Sacramentum.
2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium
est an conficiatur.
3 Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit
azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter
peccat.
4 Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut
non esse triticeam; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem
mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.
5 Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiae
sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione
incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur: et illam
priorem, si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alii
sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit,
nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione
Sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur.
6 Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus
novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos
consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie: ac statim sumat
utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut
debitus servetur ordo.
7 Si Hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut
miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera
consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta ejus prius
oblatione, ut supra.