Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
VII - De defectu Intentionis
Si
quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae
Hostiae ex oblivione remaneant in Altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua
Hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae videt: item si quis habeat
coram se undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans
quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio.
Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se
habebat: nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet Sacerdos talem
semper intentionem habere debet, scilicet, consecrandi eas omnes quas ante se
ad consecrandum positas habet.
2 Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem
invenerit fuisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si
deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem,
reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive
magnae, quia ad idem sacrificium spectant.
3 Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum
aliis reponat: si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in
Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est
consecraturus, relinquat: vel, si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice
seu Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab
altero sumatur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam
ipsemet sumere.
4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem
mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit
Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem
intentionem adhibeat.