Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
X - De defectibus in Ministerio ipso occurrentibus
Possunt
etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud
desit: ut, si celebretur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel
in Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint
luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora
ante auroram usque ad unam horam post meridiem communiter; si Celebrans saltem
Matutinum cum Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus
sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab
alio hanc habenti potestatem benedictae; si non adsit Clericus, vel alius
deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit
Calix cum Patena conveniens, cujus cuppa debet esse aurea vel argentea vel
stannea, non aerea vel vitrea; si Corporalia non sint munda, quae debent esse
ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habenti potestatem
benedicta, ut etiam superius dictum est; si celebret capite cooperto sine
dispensatione; si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam
intendit dicere.
2 Si, Sacerdote celebrante, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittatur
Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel
alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur
Missa; post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem
Sacramenti, omissis omnibus aliis.
3 Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen
inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis
tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato, id accidit,
Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu
necessitatis etiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus,
adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos
qui Missam supplet, dividat Hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam
ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit Sacerdos, quia non est
facta consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero
obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super
eundem Calicem repetat integram formam ab eo loco: Simili
modo, postquam cenatum est, vel posset super alium Calicem praeparatum
integram formam proferre, et Hostiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se
consecratum sumere, ac deinde Calicem relictum semiconsecratum.
4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non
sumpserit, gravissime peccat.
5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Calicem ante
consecrationem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calicem, misceat
parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post consecrationem
ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam,
et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio hujusmodi in
sacrarium projiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullum periculum
timeat, sumat cum Sanguine.
6 Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, vel quod provocaret
vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum
aqua apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in
panno linteo, vel stuppa tamdiu servetur, donec species vini fuerint
desiccatae, et tunc stuppa comburatur, et combustio in sacrarium projiciatur.
7 Si aliquid venenatum contingerit Hostiam consecratam, tunc alteram
consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo,
loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in
sacrarium.
8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium
Calicis eum adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et
sumat.
9 Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter
appareat, talis Hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia
accipiatur et offeratur: quod si illius Hostiae jam erat facta oblatio, eam
post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem Hostia appareat confracta,
accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.
10 Si propter frigus, vel negligentiam Hostia consecrata dilabatur in
Calicem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacerdos Missam prosequatur,
faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte Hostiae quae non est
madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non
extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et
Sanguinem, signans se cum Calice, et dicens: Corpus et Sanguis Domini nostri,
etc.
11 Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis
calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope Altare,
dummodo in Calicem non intret, donec liquefiat.
12 Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem
super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum
satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero
super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene
abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum Altaris, et ad
aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium: linteamina ter abluantur
ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium
projiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis
sacerdotalibus ceciderit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium
projici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.
13 At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si
quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine
fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et
aquam, et consecret ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est,
etc.,
facta prius tamen Calicis oblatione, ut supra.
14 Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant,
reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute
separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea
in sacrarium projiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus,
et cineres in sacrarium mittantur.
15 Si Hostia consecrata, vel aliqua ejus particula dilabatur in terram,
reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum
abradatur, et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immitatur. Si ceciderit
extra Corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliud linteum, mappa vel
linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur.
16 Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos
ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in
superioribus Rubricis copiose dictum est.