Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II — De Ingressu Sacerdotis ad Altare

Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in Sacristia erit, capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite cooperto faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale.

2 Cum pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem, extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris, et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet.

3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit.

4 Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolae, Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolae, descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat Confessionem.

5 In Missa solemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et alia necessaria praeparentur in Credentia cooperta linteo, antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus junctas ante pectus; Acolythi vero ante eos deferunt candelabro cum candelis accensis, quae deinde collocantur super Credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit cum ipsis (ut infra) Confessionem.

6 In Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinantur: cujus Pontificalis ordinem Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License