Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
IV — De Introitu, Kyrie, eleison, et Gloria in excelsis
Dum dicit: Aufer a nobis, etc., Celebrans junctis manibus ascendit ad medium Altaris, et ibi inclinatus, manibusque item junctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae Altaris tangant, residuo manuum inter Altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus junctae super Altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc., et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur Altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis: quod semper servatur, quando osculatur Altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disjunguntur. In omni etiam deosculatione sive Altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.
2 Osculato Altari, accedit ad cornu ejus sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus Altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intelligibili voce Introitum Missae et prosequitur junctis manibus. Cum dicit: Gloria Patri, tenens junctas manus, caput inclinat versus Crucem. Cum repetit Introitum, non signat se, ut prius, et eo repetito, junctis manibus ante pectus accedit ad medium Altaris, ubi stans versus illud similiter manibus junctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eleison, ter Christe, eleison, et iterum ter Kyrie, eleison, alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, Celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.
3 Dicto ultimo Kyrie, eleison, Sacerdos stans in medio Altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Gloria in excelsis. Cum dicit Deo, jungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans junctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Jesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Jesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in gloria Dei Patris. Amen.
4 In Missa solemni Sacerdos facta Confessione ascendit cum ministris ad medium Altaris: ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato Altari, ponit incensum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, et Thuriferario thuribulum; Diaconus, parum inclinatus versus Celebrantem, dicit: Benedicite, Pater reverende, et osculatur cochlear, et manum Celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulum, dicens interim: Ab illo benedicaris, etc., et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea Diaconus, dimissa navicula, accipit thuribulum, et dat Celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat Altare, ter ducens thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabro, a medio ejus usque ad cornu Epistolae: ubi demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad Altare, elevans manum incensat ejus planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus Altaris triplici ductu usque ad cornu Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius cornu Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabulae partem versus medium Altaris, ut fecit in cornu Epistolae: deinde manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem ejus partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a cornu Evangelii usque ad medium Altaris, et, facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad cornu Epistolae: ubi, reddito thuribulo ipsi Diacono, ab eo ipse solus incensatur.
5 Si vero in Altari fuerint Reliquiae, seu Imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio Altaris, primum incensat eas quae a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, quae sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolae: deinde prosequitur incensationem Altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures Reliquiae, vel Imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.
6 Si in Altari fuerit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium Altaris.
7 Diaconus et Subdiaconus hinc inde assistunt Celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde Celebrans, Diacono a dexteris ejus, Subdiacono a dexteris Diaconi stantibus in cornu Epistolae, legit Introitum et Kyrie, eleison. Cum vero intonat Hymnum Gloria in excelsis Deo, Diaconus et Subdiaconus, unus post alium, stant a tergo Celebrantis: postea ascendunt ad Altare, et hinc inde, Diaconus a dexteris, Subdiaconus a sinistris, cum Celebrante Hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dominus vobiscum, Oratio, Praefatio, et Pater noster, Diaconus et Subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo Celebrantis.