Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V — De Oratione

Dicto Hymno Gloria in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, Celebrans osculatur Altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus junctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit cornu Epistolae, et extendens, ac jungens manus ante pectus, ut prius, dicit voce praedicta: Dominus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est Hymnus Gloria in excelsis). R/. Et cum spiritu tuo, et junctis ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad librum, ubi eas extendens, et jungens ante pectus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum extendit manus ante pectus, ita ut palma unius manus respiciat alteram, et digitis simul junctis, quorum summitas humerorum altitudinem distantiamque non excedat, quod in omni extensione manuum ante pectus servatur. Stans autem, ut supra, extensis manibus, dicit Orationem. Cum dicit: Per Dominum nostrum, jungit manus, easque junctas tenet usque ad finem: Si aliter concluditur Oratio, Qui tecum vel Qui vivis, cum dicit: in unitate, jungit manus.

2 Cum nominatur nomen JESUS, caput versus Crucem inclinat: quod etiam facit cum nominatur in Epistola. Et similiter ubicumque nominatur nomen B. Mariae, vel Sanctorum de quibus dicitur Missa, vel fit Commemoratio: item in Oratione pro Papa, quando nominatur, semper caput inclinat, non tamen versus Crucem; nisi in loco principali Altaris habeatur simulacrum vel imago B. M. V. aut Sancti, ad quam caput inclinatur. Si plures Orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.

3 Si Altare sit ad Orientem, versus populum, Celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad Altare, cum dicturus est Dominus vobiscum, Orate, fratres, Ite, Missa est, vel daturus benedictionem; sed, osculato Altari in medio, ibi expansis et junctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.

4 In Quatuor Temporibus, vel alias, quando dicendae sunt plures Orationes cum Prophetiis, dicto Kyrie, eleison, in medio Altaris, revertitur ad cornu Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et junctis ante pectus manibus, caput Cruci inclinans, dicit: Oremus, Flectamus genua et illico, manibus super Altare extensis, ut se ipsum ad Altare sustineat, genuflectit, et sine mora surgens, eadem voce ministro respondente: Levate, manibus extensis dicit Orationem, ut supra, et in conclusione eas jungit. Dum autem legit Prophetias, tenet manus super librum, vel Altare positas, ut mox dicetur de Epistola.

5 In Missa solemni cum dicitur Dominus vobiscum et Oratio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem. Flectamus genua dicitur a Diacono, a Subdiacono vero Levate, illo primum genuflectente, hoc primum surgente; Celebrans vero non genuflectit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License