Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIII— De Canone Missae usque ad Consecrationem

Finita Praefatione, ut supra, Sacerdos stans ante medium Altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus junctis et super Altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te igitur etc. ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accepta habeas et benedicas, etc., prius osculatur Altare in medio, deinde erigit se, et stat junctis manibus ante pectus. Cum dicit: Haec + dona, haec + munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super Hostiam et Calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.

2 Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antistite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si Celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuant omnes, ut sequitur: et omnibus orthodoxis, etc.

3 Cum dicit: Memento, Domine, elevans et jungens manus usque ad faciem vel pectus, sic junctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreta commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam Celebrans, si pro pluribus orare intendit, nec circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.

4 Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Jesu Christi, caput Cruci inclinat: in conclusione, quando dicit: per eundem, jungit manus. Cum dicit: Hanc igitur oblationem, expandit manus simul super oblala, ita ut palmae sint apertae versus ac super Calicem et Hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum, Dominum nostrum. Tunc enim jungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, communiter signat ter super Hostiam et Calicem simul: deinde cum dicit: ut nobis Corpus, separata signat semel super Hostiam tantum; et cum dicit: et Sanguis, semel super Calicem tantum: deinde elevans et jungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filli tui, Domini nostri Jesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super Corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus Hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium Altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum, Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens Hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.

5 Si adsit vas cum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat Hostiam, discooperit manu dextera Calicem, seu vas aliarum Hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super Altare positis, stans capite inclinato, distincte, reverenter et secreto profert verba consecrationis super Hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et Hostiam suam pollicibus et indicibus tantam tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam inter pollices et indices praedictos super Altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul junctis (et Hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super Corporale vel in alio vase aut Calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam: et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.

6 Reposita Hostia consecrata super Corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum Hostiarum, Patena vel Palla cooperit, ut supra. Interim dum Celebrans elevat Hostiam, accenso prius intorticio (quod non exstinguitur, nisi postquam Sacerdos Sanguinem sumpserit, vel alios communicaverit, si qui erunt communicandi in Missa), minister manu sinistra elevat fimbrias posteriores Planetae, ne ipsum Celebrantem impediat in elevatione brachiorum; quod et facit in elevatione Calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque Sacerdos deponat Hostiam super Corporale, et similiter postmodum ad elevationem Calicis.

7 Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit Calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat; et stans erectus dicit: Simili modo, postquam coenatum est, et ambabus manibus accipiens Calicem juxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc. Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedixit, sinistra Calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum; et prosequens: deditque discipulis suis, etc., et ambabus manibus tenens Calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super Altare positis, et capite inclinato, profert attente, continuate et secreto, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit Calicem super Corporale, dicens secreto: Haec quotiescumque feceritis, etc., genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens Calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super Corporale in locum pristinum, et manu dextera Palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.

8 In Missa solemni ad finem Praefationis accenduntur duo saltem intorticia ab Acolythis, quae exstinguuntur post elevationem Calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam jejuniorum, et in Missis pro Defunctis tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem Celebrans dicit: Quam oblationem, etc., Diaconus accedit ad ejus dexteram et ibi in superiori gradu Altaris genuftexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias Planetae elevat, et quando opus est, se erigens, Calicem discooperit et cooperit, et cum Celebrante genuflectit. Subdiaconus genuflectit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in cornu Epistolae ter incensat Hostiam, cum elevatur, et similiter Calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione. Reposito Calice, Diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt, et stant in locis suis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License