Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
XI — De Communione et Orationibus post Communionem dicendis
Celebrante purificato, dum Calicem collocat in Altari, liber Missalis defertur per ministrum ad cornu Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genuflectit juxta cornu Evangelii, ut in principio Missae. Deinde Celebrans, stans junctis manibus, legit Antiphonam quae dicitur Communio; qua lecta, junctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium Altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dominus vobiscum, et per eandem viam redit ad librum, dicit Orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut supra dictae sunt Collectae. Quibus finitis, claudit librum, et jungens manus ante pectus, revertitur ad medium Altaris, ubi eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dominus vobiscum, quo dicto, stans junctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicenduin est: Ite, Missa est, et per eandem viam revertitur ad Altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dominus vobiscum, revertitur eodem modo per eandem viam ad medium Altaris, ubi stans versus ad illud, junctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino. In Missis autem Defunctorum eodem modo stans versus Altare, dicit: Requiescant in pace.
2 In Quadragesima autem a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV Majoris Hebdomadae in feriali Officio, postquam Celebrans dixit Orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dominus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliate capita vestra Deo, caput inclinans, et extensis manibus, subjungit eadem voce Orationem super populum, ibidem positam, qua finita, osculatur Altare, et vertens se ad populum dicit: Dominus vobiscum, et alia ut supra.
3 In Missa solemni Diaconus defert librum Missalis ad cornu Epistolae, deinde vadit retro post Celebrantem, Subdiaconus vero vadit ad cornu Evangelii, ubi Calicem mundat, aptat cum Purificatorio, Patena et Palla cooperit, plicat Corporale, reponit in Bursam, et illam ponit super Calicem coopertum Velo, quem collocat in Altari, vel super Credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post Diaconum: qui cum dicit: Ite, Missa est, cum Celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per Celebrantem Oremus, Diaconus in cornu Epistolae vertens se ad populum, junctis manibus dicit ut supra: Humiliate, etc.; quo dicto vertit se versus Altare a tergo Celebrantis, et Celebrans dicit Orationem super populum.