Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Missale Romanum IntraText CT - Text |
VIII - De defectibus Dispositionis Animae
Si
quis suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice
impeditus celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat, tam
propter Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum,
quae sibi erat interdicta.
2 Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali,
graviter peccat.
3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in
peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si
conteratur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri.
4 Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato
mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.
5 Si recordetur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse
interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante
consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet
Missam incoeptam deserere.