|
Capitulum II.
Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et ego
rexi ante vos, et in pulverem redactus sum et in lutum vermium. Similiter vos
cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut rerum
affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte
resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes:
cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post
hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem
eternum et filium eius, dominum nostrum Jesum Christum, qui primogenitus est in
multis fratribus, qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius
servaveritis, et non inquinaveritis mentes et consciencias, et voluntate
sanguinis et carnis vestre efficiemini filii dei, prout Johannes in evangelio
dicit: "Dedit eis potestatem filios dei fieri." Si igitur vultis
effici filii dei, mandata patris vestri servate, que anunciavit vobis per
filium suum, dominum nostrum Jesum Christum, regem celestem, cuius typum et
vices geritis in terris. Mandatum vero maius est: "diligere dominum deum
ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut semet ipsum." Si ea
dileccione deum diligetis, animas vestras, pro ipso ponere non formidabitis, et
non timebitis eos, qui corpus quidem possunt interficere, animam vero perdere
non valent. Sed timebitis patrem vestrum, qui potens est salvare et mittere in
iehennam sempiternam. Si vero in timore domini ambulaveritis, sapiencia vestrum
erit inicium, et iudicabitis fratres vestros in iusticia et equitate, prout
ipsi iudicari speratis a domino; nec sic deviabitis in devium, quia via domini
recta est. Eritque misericordia vestra super egenos et pauperes, prout optatis
misericordiam consequi de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia
vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium vestrum
et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt.
Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere
iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum ostendet
vobis et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram, quia
spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur oculi
iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et amentes
erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque erit honor
regis, quia honor regis iudicium diligit. Et sceptra vestra florebunt coram
domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis de laqueo venancium.
Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre illustrabuntur, quia oculi
sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominum dicentes: "Adiciat
dominus dies regis super dies eius." In generacione iustorum benedicetur
semen vestrum. Avariciam si odio habueritis, affluent vobis divicie; quibus
nolite cor apponere, sed thesaurisate vobis sapienciam, quoniam in possessione
eius multa dominacio. Avarus autem non dominatur, sed subditus est pecunie
dicioni. Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum sanctis sancti
eritis, et cum perversis pervertemini; morbus namque contagiosus est peccatum.
Apprehendite igitur disciplinam domini, ne quando irascatur, et pereatis de via
iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si peccare vos contigerit, tedeat
animam vestram vite vestre, donec recurratis ad fontem pietatis et misericordie.
Quamquam humanum sit peccare, diabolicum tamen est perseverare. Nolite peccare
in spiritum sanctum, peccando in confidenciam dei, quia spiritus dei sanctus
elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus sanctus peccati zelator est. Non
date in vobis locum ire, sed mansuetudini, que mansuetudo vincit iram et
paciencia maliciam. Nolite invidere alterutrum, sed caritatem pocius habete
invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non amatur, et in furore suo
peribit, qui vero caritatem habet, diligit, et est dilectus deo et hominibus.
Si exaltari cuperit cor vestrum, humiliate vos, nec veniat vobis pes superbie.
Superbia ingrata est creatori et benefactoribus, et ideo non habet superbus
graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret autem eam dominus in fine,
deponens potentes de sede et exaltans de pulvere humiles, ut sedeant cum
principibus et solium glorie teneant. Nolite crapulari a cibo et potu, sicut
faciunt hii, quorum deus venter est, quorum gloria et finis fecium accumulacio
est. Nolite renes vestros coinquinare, sed lumbos vestros precingite,
fortitudine mentis concingimini [coniugium] amplectendo. Quoniam spiritus
sanctus effugiet luxurie se dantes, nec habitabit in corporibus subditis
peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat gravedine sua in profundum
inferni.
Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in
principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut
benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: "Beati inmaculati in via, qui
ambulant in lege domini," ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est
secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius
non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina
iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et
signacula eius.
|