|
Capitulum III.
Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris
dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta
vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere
vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii,
quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in
divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores
vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est: "Patres nostri
annunciaverunt nobis." Cupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus,
Romanorum imperator, genuit patrem meum nomine Johannem ex Margareta, ducis
Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi,
Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculinus sexus in
progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui
habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterum
sine prole, qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout
clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Johannes, rex Boemie,
cum Elyzabeth regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo
trecentesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium
nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine
Johannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas, unam tradidit
Ungarorum regi Karoli Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat
Karolo, Francorum regi. Ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini
millesimo trecentesimo vicesimo tercio, misitque me meus pater iam dictus ad
dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee; fecitque me
dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum
equivocum videlicet Karolus et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui,
nomine Margaretam dictam Blanczam. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei,
anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit.
Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum
in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc
didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum
intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum
erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem
predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius
resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione.
Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis,
et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem
predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito
nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una
cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem sororis
sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret
tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit
Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus
fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho
obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee uxoris,
filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi
comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum, et
privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem anno interemptus fuit in
carceribus pater filii predicti.
In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium
primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie
obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et
cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius
soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina.
Assumpsitque dictus Philippus consiliarios predecessoris sui, sed eorum
consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter
consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione
Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate
circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic
industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in
curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti
Karoli, cum quo fueram quinque annis. Placuit autem michi predicti abbatis
facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in
devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid
est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui
noticiam, qui me multum caritative ac paterne confovebat, de sacra scriptura me
sepius informando.
Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos duos
annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad patrem
meum Johannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem, qui comitatus erat
patris mei ex successione patris sui divine memorie Heinrici imperatoris. Qui
cum esset comes Luczemburgensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in
cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur.
|