|
Capitulum IV.
Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi,
occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit
Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem
in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie. Quem Ludovicum
elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem
Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Johannes, rex Boemie, pater meus,
Maguntinensis, Treverensis et Waldemarus ultimus Brandenburgensis. Cum Fridrico
autem fuerunt: Coloniensis, dux Saxonie et comes Palatinus. Qui Ludovicus Romam
postea accesserat; et diadema imperiale contra voluntatem pape Johannis XXII ab
episcopo Venetorum et munus consecracionis recepit. Et post hoc creaverat
antipapam nomine Nicolaum, ordinis Minorum, qui post hoc traditus fuit ad manus
pape et in penitentia mortuus fuit. Et iam reversus fuit in Germaniam, prout in
cronicis Romanorum plenius apparet.
Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum Luczemburgensem
et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie civitatem Columbariensem
in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat. Accessit pater meus ad
eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde ivit in comitatum
Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie. Cuius uxor prima
mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam uxorem, sororem
ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam copulavit fratri meo
Johanni in uxorem et post mortem suam constituit sibi omnes suos principatus.
Deinde pervenit pater meus in civitatem Tridentinam. Et illo tempore mortua est
mater mea in die beati Wenceslai martiris in Praga. Moram autem in Tridento
patre meo trahente date fuerunt sibi in Lombardia civitates: Brixiensis
civitas, Pergamum, Parma, Cremona, Papia, Regium, Mutina; in Tuscia vero Luca
cum omnibus districtibus et comitatibus ad eandem pertinentibus. Ad quas pater
meus accedens post hec mansionem fecit in Parma. Vicecomes [postea] eas in suum
suscepit regnum Akzo de Mediolano, qui regebat pro tunc civitates Mediolanum
[et] Novariam, quas in vicariatu eodem tempore a patre meo susceperat.
Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem
arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et
Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes
Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in
civitatem Papie, quam tenebat pater meus.
In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit
familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe
agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem
irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem
ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa
comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem
pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se
mutum. De
quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die
locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat
de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem
toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee,
Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures
alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus
suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem
et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum
monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa
Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit,
dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem
meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem
meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de
comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris
Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam
secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi,
regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia,
fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie,
Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis,
qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem
civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem,
Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam:
Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi
Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic
omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam
diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia
pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac
nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis
obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et
receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis
resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati
fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem
Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset
aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte
amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos
relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de
Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de
Punczonibus, Senibus de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio
capitaneus Lucce assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne
consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius
describitur.
|