|
Capitulum VII.
In tempore illo cum essemus in Lucca diabolus, qui semper querit, quem devoret,
et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus
temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines
pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie
adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent,
sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater
noster non longe post nos arripiens iter versu Parmam una nobiscum pervenimus
in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis in die dominica, in qua erat XV.
Aug. dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Illa vero nocte cum nos sopor
invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta
nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens:
"Surge et veni nobiscum." Nos autem respondimus in spiritu: "Domine,
nec scio quo nec quomodo vobiscum eam." Et accipiens nos per capillos
anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam
aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et
tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: "Respice et vide." Et
ecce alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit
unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille
tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per
capillos angelus dixit: "Cognoscis illum, qui percussus est ab angelo et
vulneratus ad mortem?" Tunc diximus: "Domine, nescio, nec locum
cognosco." Dixit: "Scire debes, quod hic est Delphinus Viennensis,
qui propter peccatum luxurie sic a deo est percussus; nunc ergo cavete et patri
vestro potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora
accident vobis." Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine
Bigonis, cuius avia fuerat soror avie nostre, et ipse erat filius sororis regis
Ungarie Karoli primi. Interrogavimus angelum, utrum posset confiteri ante
mortem, et contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens:
"Habebit confessionem et vivet aliquot diebus." Tunc vidimus in parte
sinistra aciei multos viros stantes amictos palliis albis, quasi essent viri
magne reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respicientes super
aciem et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tamen graciam
interrogandi habuimus nec per se angelus [retulit], qui vel quales essent viri
illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam
clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa miles, Leodiensis diocesis,
camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: "Domine, quare non
surgitis, iam pater vester paratus ascendit equos." Tunc surreximus et
eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus
sibi: "Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus,
quid facere debeamus." Tunc dixit nobis: "Domine quid?" Et diximus
sibi: "Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare
exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie;
nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est." Ipse vero deridens
nos illa die postquam venimus in Parmam dixit patri nostro omnia, que sibi
dixeramus. Tunc
pater noster vocans interrogavit nos: si verum esset et si ita vidissemus? Cui respondimus:
"Utique domine eciam pro certo sciatis, quod Delphinus mortuus est."
Pater vero increpans nobis dixit: "Noli credere sompniis." Predictis
autem patri nostro et Thome non dixeramus integre, sicut videramus; sed solum
quod Delphinus mortuus esset. Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens
litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam castrum
comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium
militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita
mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit: "Miramur valde
super hiis, quia filius noster mortem ipsius nobis ante predixerat." Et
multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tamen post hec de ista materia cum
ipsis fuit locutus.
|