|
Capitulum VIII.
Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram ulterius
ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de recessu suo
et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero recusavimus,
quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia recedendi
premisit nos versus Boemiam. Et receptis treugis cum inimicis nostris
transivimus per territorium Mantuanum in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis,
ubi invenimus fratrem nostrum nomine Johannem, quem pater noster copulaverat
filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri,
habuerat prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est.
Post obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua
predictam filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro
post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina
carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant
inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de
Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi
invenimus sororem nostram seniorem nomine Margaretham, que unicum filium
habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Johannem. Deinde pervenimus in
Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot
annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat. Ipsa vero vivente soror
nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et
copulata Johanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem
nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima nomine
Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. Et sic cum
venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec
sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni
tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut
alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum,
Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una
lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum
nobis erat apta. Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem
propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie ipse et college sui,
videlicet Leodiensis episcopus, Juliacensis marchio, Gerlenensis comes et quam
plures alii, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in
Boemia.
Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum,
quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus
ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense
ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis
totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et pulchrum
cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet
intuentibus. Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in
Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine
Margaretham. Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et
eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod
eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium
ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus et laboribus
recuperavimus castra Purglinun, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz, Grecz, Pyesek,
Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero Luccow, Telcz,
Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quam plura alia bona
obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos militares servientes,
et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas bonorum,
mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in
regno, quoniam barones pro maiori parte effecti erant tyranni, nec timebant
regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus
capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos. Tempore illo
tradidimus iuniorem sororem nostram nomine Annam Ottoni, duci Austrie, in
uxorem. Et in illis diebus mortuus est dux Karinthie, socer fratris nostri. Et
cum frater noster debuisset accipere possessionem ducatus Karinthie et
comitatus Tyrolis post mortem ipsius, tunc fecerat occulte ligam Ludovicus, qui
se gerebat pro imperatore, cum ducibus Austrie, Alberto videlicet et Ottone, ad
dividendum dominium fratris nostri occulte et false, volens idem Ludovicus
habere comitatum Tyrolis, duces vero ducatum Karinthie, inmemor Ludovicus et
ingratus serviciorum patris nostri, que sibi exhibuerat in adepcione imperii,
prout supra est scriptum. Dux vero Austrie, licet sororem nostram haberet,
statim post obitum ducis Karinthie predicti per conspiracionem habitam secreto
cum domino de Aufsteyn, qui erat capitaneus ex parte ducis tocius Karinthie,
statim cum fratre suo habuerunt Karinthiam, quam idem de Aufsteyn eis libere
tradidit ac possessionem ei[s]dem dedit. Et sic frater noster perdidit ducatum
Karinthie. Illi vero de comitatu Tyrolis noluerunt se subdere Ludovico, sed
permanserunt in obediencia fratris nostri.
Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam,
quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de
genere regum Francie, cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum.
Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum,
lucrum proprium pretendentes, tam Boemi quam de comitatu Luczemburgensi.
Accedentes patrem nostrum sibi suggesserunt dicentes: "Domine! provideatis
vobis, filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte
vestri; unde si diu ita prevalebit, expellet vos, quando voluerit; nam et ipse
heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos
autem estis advena." Hoc autem dicebant querentes lucrum et locum suum, ut
ipsis committeret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit
consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia
castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis
remansit solus titulus marchio Moravie sine re.
Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire
patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense
ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus,
antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos
in lecto, et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus
ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera,
ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum
incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo
evigilavimus, et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse
autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam
potuit invenire.
Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad ciffos, qui
stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam
magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum, et
nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre
tamen neminem poteramus. Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos
et candelas vidimus ciffum proiectum, et idem ciffus proiciebatur, nescimus per
quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem,
qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi
sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus.
Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et
mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea
nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus.
Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie
nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque
vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen noster acquisierat
civitatem Wratislaviensem per dominum Henricum septimum, ducem Wratislaviensem,
qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium
temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri
nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao
dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem
pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces
Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni
Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie,
domino Swydnicensi, et Polcone domino Munsterberiensi. Cuius territorium
devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum,
quod ipse coactus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ac
corone regni Boemie sicut et alii duces.
Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum, quem invenimus
in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante habuerat
sororem patris nostri, ipsa vero defuncta acceperat sororem regis Cracovie
Kazomiri, cum qua genuerat tres filios: primogenitum Ludovicum, secundum
Andream tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter patrem
nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito
in inferiori Polonia, scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus
provinciis Polonie. Rex vero Cracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie
pro se et successoribus suis regibus Inferioris Polonie in perpetuum de omni
accione omnium ducatuum Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante
erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie,
possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sandomerie
racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et
Sandomerie, quam acceperat in uxorem. Qui Przemisl post mortem suam dederat avo
nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos.
Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere
in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in
regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et
Kazomirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Cracovie seu
Inferioris Polonie. Sicque illa guerra concordata fuit per predictum regem
Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri
contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra
Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex
Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem
tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac
fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicque
euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque
admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti.
|