|
Capitulum IX.
Tempore succedente post pascha die sequenti congregaveramus exercitum de
comitatu Tyrolis et intraveramus vallem Pustharie, Prixiensis diocesis, super
comitem Goricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et transivimus
ulterius super predictum comitem et devastavimus terras suas usque clausam, que
vocatur Luncz. Et fuimus in campis cum predicto exercitu tribus septimanis in
illa devastacione, quia erat adiutor ducum Austrie, inimicorum nostrorum. In
crastino beati Georgii martiris fugavit pater noster Ottonem, ducem Austrie,
ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero, qui se
gerebat pro imperatore, adiuvabat duces Austrie, et per consequens tota
Almania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la
Scala, gubernator Veronensis, Vindencie, Padue, Tervisii, Brixie, Parmensis et
Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Tyrolis invadebant toto
posse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi erat in magno
periculo a Lombardis. Valli vero Eni tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna
imminebant, ita quod totus comitatus Tyrolis erat in magnis periculis quasi ex
omnibus partibus. Illo tempore fecimus Nicolaum nacione Brunensem, cancellarium
nostrum, episcopum Tridentinum, et Brixinensem nomine Matheum, capellanum
fratris nostri, quia ambo episcopatus vacabant tempore eodem.
Estate vero eadem Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, magnum exercitum
cum omnibus principibus Almanie [duxit] contra Henricum, ducem Bavarie,
sororium nostrum, qui tunc nobiscum erat. Dux autem Austrie venit in subsidium
eidem Ludovico per Pataviam; pater vero noster veniens dicto Henrico in
auxilium, metati sunt castra penes unum rivum iuxta Landow. Tunc venit dictus
Ludovicus cum duce Austrie et cum aliis cum exercitu magno. Et quia propter
rivum eis accessus non patebat, devastantes Bavariam per unum mensem, licet
exercitus ducis Henrici minor esset, tamen dictus Ludovicus cum duce Austrie
sine voluntatis eorum complemento ad propria sunt reversi. Tempore vero eodem
volentes venire patri nostro et predicto sororio in auxilium de comitatu
Tyrolis cum magna gente tam peditum quam equitum, non poteramus transire per
Cupfsteyn, ubi erat filius Ludovici, quem cum eadem gente ibidem obsedimus
tanto tempore, quanto predicti principes adversus se iacebant in campis. Cum
autem separati ipsi fuissent, versus Tyrolis sumus reversi. Post hec circa
festum Michaelis tractata fuit concordia inter patrem nostrum et ducem Austrie,
sic quod dux Austrie restituit civitatem Znoymensem, quam pater noster dederat
eidem cum filia sua in dotem, magnamque partem pecunie dedit patri nostro et
quedam castra circa fluvium Drave ad comitatum Tyrolis fratri nostro; ducatum
vero Karinthie pro se debuit retinere.
Demum eadem hieme ivimus cum patre nostro versus Prussiam contra Litwanos.
Fueruntque nobiscum ibidem comites Wilhelmus iuvenis de Holandia, de Montibus,
iuvenis de Lo et quam plures alii comites et barones. Hiemps vero tam mollis
erat, quod glacies non erat; unde procedere contra Litwanos non potuimus, sed
reversi sumus unusquisque ad propria.
Cum autem orta fuisset inter Lombardos magna guerra, quam tractaveramus
antequam exiremus de Tyrolis, scilicet propter ligam, quam fecerant Veneti,
Florentini, Mediolanenses, Ferrarienses, Mantuani, Bononienses et quam plures
alii contra Mastinum de la Scala, gubernatorem Veronensem [et] Paduanum, qui
inimicus noster erat, ut supra apparet, eodem tempore de mense Aprilis ivimus
per Moraviam in Austriam volentes Lombardiam intrare, ubi dux Austrie noluit
nobis prestare conductum. Tunc locantes nos ad naves, transivimus ad regem
Ungarie, qui de civitate Bude dedit nobis conductum per Ungariam, Chorvatiam,
Dalmaciam usque in civitatem Senii supra litus maris, ubi intravimus mare. Quod
Venetorum capitanei rescientes, nos, quamvis essemus eorum amici, captivare
voluerunt. Unde galliam nostram circumvallaverunt per gallias suas, ita quod
gallia nostra minime evadere poterat. Et cum nona die pervenissemus ante
civitatem eorum Gradensem, acquiescentes consilio Bartholomei comitis Wegle et
Senii, qui nobiscum erat in gallia, mandavimus, ut ipsis per nostros diceretur:
"Ecce domini, scimus, quod manus vestras minime possumus evadere, placeat
vobis ad civitatem premittere et tractare qualiter nos velitis suscipere in civitatem."
Et dum cum eis pulchris verbis loquerentur, per foramina gallee cecidimus in
parvam parcham piscatoris cum dicto Bartholomeo et Johanne de Lipa. Et sic
cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum et pervenimus ad
portum inter arundines. Et sic manus eorum evadentes ivimus pedes usque
Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia, quam per
aliquot dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt. Et cum essemus in
Aquilegia, notificavimus nos hospiti nostro, qui consilio civitatis mox
notificavit, cives vero usque ad patriarche noticiam perduxerunt. Patriarcha
mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et populi campanis pulsatis nos
suscipiens in palacium suum deduxit. Et sic cum magno honore familia nostra ad
nos de captivitate perveniente in terra sua per quatuor septimanas nos
tractans, confirmatus est nobiscum deducens nos per vallem Cad usque in
comitatum Tyrolis, [ubi pro tunc pro fratre nostro, qui puer et parvus erat,
presidebamus].
|