|
Capitulum X.
De mense autem Junii cum obsedissent Veneti, Florentini, Mediolanenses,
Mantuani, Ferrarienses et alii eorum complices civitatem Padue cum maxima
gente, quasi cum decem milibus equitum armatorum et cum infinito numero
peditam, et aliqua pars gentis eorum obsedissent eciam civitatem Feltrensem cum
episcopo Feltrensi, Siccone de Caldinacio, comitibus Seneensibus, dominis de
Camino. Et dum diu stetissent in obsidione cum quingentis galeatis et multis
peditibus, quia civitas Paduana cum Feltrensi erat de dominio Mastini de la
Scala, domini Veronensis, et aliarum civitatum, que supra nominate sunt, et iam
predicti Veneti acquisivissent Tunglan, Saraballum et Bassanum, que de dominio
dicti Mastini extiterant, comesque de Colalto, advocatus Tervisii, et quam
plures alii rebellassent predicto Mastino et starent cum Venetis: quidam civis
civitatis Bellunii nomine Sudracius de Bongagio timens, ne amitteretur sic
civitas Feltrensis, et per consequens Bellunium perveniret in manus Venetorum,
quos specialiter odio habebat, et videns se obsessum ex omni parte, cogitavit
de Jacobo Auoschano, qui cum castris . . . . . et Budensteyn et cum aliquibus
montanis pertinentibus ad dominium Bellunii dicioni nostre se supposuerat, et
comitatus consilia eius, dum in Parma, eramus, [sine sciencia] utriusque
partis, tam Veronensis quam Venetorum venit ad nos secrete, ne rescirent Veneti
et dominus Veronensis, quia contra ipsum faciebat, dicens: "Si possetis
devincere et fugare hostes a civitate Feltrensi, unam portam civitatis vellem
vobis aperire, quia pocius vobis faveo de civitate quam alteri cuicumque. Ego
vero attendens verba ipsius posui sibi certam diem, qua secrete venirem.
Et quia oportebat me sapienter congregare homines, propter quoddam duellum
duorum nobilium in diocesi Noviforensi super Athesim convocans multos nobiles
sub colore, si amici eorum facerent aliquam dissensionem, quod possem eos tueri
in duello, ne resciretur, propter quid congregacionem facerem, ut civitatem
Feltrensem secrete adire possem.
Victorem vero ac interfectorem alterius, qui in duello dicto triumphaverat et
obtinuerat, cinximus gladio militari. Et cum hec facta fuissent, rogavi
miliciam, que presens aderat, quod deberet ire nobiscum, partes nullo sciente,
ubi volebamus. Ipsi vero parati exhibentes se continuo arripuerunt iter mecum,
et equitaverunt equitantes mecum per vallem Flemarum tota nocte. Crastino vero
die equitavi per deserta montana, que vadunt per Castruginum, ubi non
consueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus, quod est inter
Castruginum et Prymeyam, viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic
desperabat exercitus meus. Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta
moncium et viarum dudum destructarum quesivimus viam, ita quod pervenimus ultra
nemus, custodibus silve dudum recedentibus propter solis occasum nec
suspicantibus, aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere.
Et sic viam fecimus nobis in montibus. Ipsis vero nos sequentibus venimus ad
castrum Permense, quod eciam obsessum fuerat per Venetos, et fugatis inimicis
cepimus illud. Qui venientes ad societatem suam, que iacebat ante Feltrensem
[civitatem], dixerunt, quod magna gens, quam nescirent, cuius esset, veniret
super eos. Qui audientes a civitate nocte recesserunt. Castrum vero die altera
transientes de Prymeio versus Agordum et de Agordo festinanter ivimus ad
civitatem Belluniensem. Et premisimus ad Andigetum, cum quo tractaveramus,
significantes sibi, quod essemus prope civitatem cum gente. Qui statim accedens
capitaneos et rectores, dixit eis, quod nuncii venissent sibi dicentes, quod
comites Clarmonetenses, [socii] Mastini de la Scala, domini eorum, venissent
cum magno exercitu fugando inimicos ipsis in auxilium. Qui letanter apperuerunt portas,
putantes amicos esse. Et ego intravi portas im die beati Procopii quarta die
mensis Julii. Et cum omnes intrassent, aperui banneria regni Boemie et comitatus
Tyrolis. Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant, quid essent
facturi, nec poterant resistere potencie nostre. Et sic per dei graciam
obtinuimus civitatem. Castrum vero aliquot diebus tenebatur contra nos; minis
tamen impositis qui in castro fuerant, castrum in manus nostras resignaverunt.
Deinde posuimus exercitum ante civitatem Feltrensem. Et quia Veronensis tunc
occupabatur cum Venetis et ipsi secum, unde nocere nobis et exercitui nostro
minime poterant, sed utrique eorum nobiscum tractabant, nos sibi in adiutorium
attrahere cupientes. Et cum stetissemus per sex septimanas in obsidione
civitatis Feltrensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se nobiscum,
ita ut nobis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus Mastinum de
Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et multos
pedites. Nos vero dimmittentes fratrem nostrum cum exercitu ivimus Venecias,
ubi cum magno honore suscepti magnaque tractati reverencia ligam mutuam
firmavimus et inde reversi Feltrensem civitatem fame acquisivimus. Illi quoque
de Corraria Paduani tractaverunt nobiscum et ceperunt civitatem Paduam et captivaverunt
Albertum, seniorem fratrem Mastini, quem Venetis in captivitatem dederunt. Et
remanentes servitores nostri retinuerunt Paduam in sua potestate. Nos vero
dimittentes servitores nostros constituimus in civitatibus Feltrensi et
Belluniensi et castris capitaneos Volcmarum de Burchstall magnatem de comitatu
Tyrolis in Feltrensi, in civitate Bellunii Andigetum de Bongagio, capitaneum
vero guerre contra Veronenses Johannem de Lipa, qui septimo die capitaneatus
mortuus est, loco cuius Leporem substitui.
Sic reversi in comitatum Tyrolis, ivimus in vallem Eni, abinde in regnum
Boemie, et confederati sumus cum ducibus Austrie; nam ante non eramus amici.
Illa hieme in carnisprivio tradidimus filiam nostram primogenitam Margaretham
Ludovico, primogenito Karoli, regis Ungarie, et ligavimus nos contra omnem
hominem. Post hoc vero, cum sororius noster in crastinum nos ad prandium
invitasset, in ortu solis unus militum suscitavit nos de sompno dicens: Domine
surgatis, dies novissimus adest, quia totus mundus plenus est locustis. Tunc
surgentes ascendimus equum, [et) velociter cucurrimus volentes finem videre
earum usque in Pulcauiam, ubi finis earum erat per septem miliaria in
longitudine; latitudinem vero earum minime potuimus considerare. Quarum vox
erat similis sono tumultuanti, ale earum erant scripte quasi denigratis
litteris, et erant in spissitudine quasi nix condensate, ita quod sol propter
eas videri non poterat. Fetor magnus procedebat ab eis. Et divise sunt alie
versus Bavariam, alie [versus] Franconiam, alie versus Lombardiam, alie hinc
inde per universam terram. Et erant generative, quia due per noctem viginti
generabant et ultra; erant parvule, sed cito crescebant et inveniebantur in
tertium annum. Eodem tempore infra duos menses mortui sunt soror nostra et
sororius dux Austrie, quos ab eo tempore nunquam vidimus.
|