|
Capitulum XI.
Cum autem venissemus in Boemiam, contigit nos venire de Boleslavia in Tussyn,
et cum sompnus nos cepisset invadere, supervenit nobis fortis imaginacio de
illo evangelio: "Simile est regnum celorum thesauro abscondito in
agro" etc., quod legitur in die Ludmille. Et sic incipiens imaginari in
sompniis incepi expositionem. Evigilans vero retinui conceptum prime partis
evangelii et sic divina gratia adiuvante perfeci, que sic incipit: "Simile
est regnum celorum" etc. Fratres, eloquium sanctorum evangeliorum nemo
potest exponere, quia intellectus eorum tante est profunditatis, quod nemo
potest ad eorum eminenciam plene pertingere, nec ipsorum sensum sufficienter
enarrare. Quod Paulus in epistola ait: "O altitudo diviciarum, sapiencie
et sciencie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles
vie eius." Et idem: "Quis enim cognovit sensum domini, aut quis
consiliarius eius fuit." Tamen quantum michi datum est desuper a divina
clemencia, a qua omne datum optimum et omne donum perfectum desursum descendit,
ut scribit Jacobus in canonica sua, ad intelligenciam istius sancti evangelii
vobis aliquid describere cupio, quod vos, carissimi, fraterne rogo suscipere et
puri cordis sinceritate contemplari. Audivit namque vestra dileccio, quod
Matheus in presenti parabola regnum celorum thesauro abscondito in agro
assimilat, per quem quidem thesaurum non improprie spiritus sanctus designatur,
quem homo invenit per caritatem et graciam Jesu Christi, qui promisit fidelibus
in evangelio Johannis dicens: "Rogabo patrem meum, et alium paraclitum
dabit vobis, ut maneat vobiscum in eternum, spiritum veritatis. Per agrum vero
sive per terram, in quo thesaurus ille inuenitur, designatur cor hominis, ubi
seminat homo bona et mala opera, quae referunt fructum anime sue inposterum,
prout ibi seminavit, sicut a parte innuit Lucas dicens: "Quod autem
cecidit in terram bonam, hii sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum
dei retinent et fructum afferunt in paciencia." Thesaurus autem ille vere
est absconditus a peccatoribus et indignis, qui nolunt cognicionem habere nec
penitenciam agere, et sic perdunt oculos gracie, quod thesaurum illum invenire
non possunt excecati. De quibus dicit propheta: "Oculos habent et non
videbunt." Sed homo vere contritus invenit illum thesaurum per graciam
Jesu Christi, ut supra dictum est, quia iuxta verbum psalmisticum: "Cor
contritum et humiliatum deus non despicit, sed sua exuberante misericordia
illud consolatur semper et coadiuvat, ut legitur in psalmo: "Delectare in
domino, et dabit tibi peticiones cordis tui." Thesaurum vero illum cum
homo contritus invenit, abscondit eum in corde suo, vigilans et timens atque
custodiens eum, ne diabolus, adversarius noster, qui, ut Petrus ait, circuit
querens, quem devoret, ipsum aufferat de corde suo.
Secundum quod potest intelligi, quod in evangelio Mathei legitur: "Nesciat
sinistra tua, quid faciat dextra tua." Sed notandum est, quod "pre
gaudio illius vadit," quod designat festinacionem, nam ad bona opera
festinare debemus. Unde in evangelio Luce: "Exi cito in plateas et vicos
civitatis et pauperes et claudos, ac debiles introduc huc." Sequitur autem
in superiori parabola, quod homo ille invento thesauro abiit et vendidit
universa, que habuit, scilicet peccata sua, per renunciacionem malorum operum.
Ad quod accedit, quod de Matheo in evangelio Luce scribitur: "Qui reliquit
omnia sua," et illud: "Nisi quis renunciaverit omnibus, que possidet
non potest meus esse discipulus." Que uendicio et renunciacio debet fieri
in foro, et non in quolibet, sed in foro consciencie duntaxat, per puram
videlicet confessionem, integram contricionem, et coram sacerdote per deum ad
hoc deputato secundum doctrinam Christi: "Ite, ostendite vos
sacerdotibus." Ad quod Jacobus in epistola sua nos hortatur, dicens:
"Confitemini alterutrum peccata vestra." Pro quibus quidem malis
operibus cum ea vendiderit et ipsis renunciaverit, debet bona opera recipere et
possessione agri illius, videlicet cordis, quem possidere debet in charitate et
paciencia, et in eo thesaurum predictum recondere. Quem thesaurum in regno
celorum, si perseverans remanserit, in eternum possidebit iuxta dictum Mathei:
"Thesaurisate vobis thesauros in celis, ubi nec tinea nec erugo
demolitur."
|