|
Capitulum XII.
"Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas,
inventa una preciosa margarita abiit et vendidit omnia, que habuit, et emit
eam." Circa quam parabolam primo notandum est, quod margarita gemma est
mundissima, clari coloris et sine ulla macula, et ideo in hac parabola mistico
intellectu legi debet, in qua multa bona, munda et clara ac immaculata opera
continentur, non immerito potest similari. Iste vero homo negociator, de quo
refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via
presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue
miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in eodem
statu permanet. Et ideo proprie negociator dicitur ac homini negociatori
similatur, qui semper debet querendo ambulare et ambulando querere, ut illam
preciosam nnargaritam inveniat, videlicet legem domini, quam sic querendo ac
perambulando utique inveniet, ut dicit Lucas in evangelio suo: "Querite,
et invenietis." Cum autem homo sic querendo in hoc seculo invenit legem
domini, in qua, ut supra dictum est, sunt multa bona, munda, clara et
immaculata opera atque virtuosa; eam merito assimilare potest illi preciose
margarite, quam homo ille invenit et abiit et vendidit universa, que habuit, et
emit eam, que juste preciosa dicitur, quia nihil preciosius ac maius in hoc
seculo, quam ut iuxta preceptum dei mandata ipsius, que in huiusmodi lege
continentur, diligenter observare, quod deo iubente nobis in evangelio Johannis
precipitur, cum dicitur: Si diligitis me, mandata mea servate; per quorum
observacionem mandatorum deo servire censebitur et per consequens corregnabit.
Et sic posset intelligi, quod dicit Augustinus: Deo servire est regnare. Et
idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et
sibi corregnabit.
Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit
universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam
transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus. In qua quidem homo de die in
diem transit et abit, et plus morti sue cottidie accedendo, unde in ipsa vita
universa, que habet, vendere debet peccata et cuncta terrena desideria carnales
concupiscencias, se per abstinenciam et alia bona opera cohibendo, et pro eis
debet emere legem dei, que est illa preciosa margarita, quam si bene
custodierit, transeundo sic in via recta, profecto beatus erit. Dicitur anim in
psalmo: "Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini." Et
sic beatificatus, immaculatus et mundus portam regni celorum subintrabit. Illam
quippe portam, que est una de preciosis margaritis, que in virtute eiusdem
margarite, videlicet legis domini, confestim aperietur [ei], et tunc videbit
virtutem margarite ipsius, que est de portis sancte civitatis Iherusalem, cum
per illam eandem sanctam civitatem subintrabit, de qua et eius portis Johannes
in Apocalypsi inquiens ait: "Duodecim porte civitatis, duodecim margarite
sunt per singulas, et singule porte erant ex singulis margaritis."
|