|
Capitulum XIII.
"Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere piscium
[in eam] congreganti." Per sagenam possumus intelligere verbum dei, que
missa fuit per apostolos, quando eis preceptum fuit in evangelio Marci:
"Ite in universum mundum et predicate evangelium omni creature." Fuit
autem per eos missa in mare, id est, in hunc mundum, unde notanter fuit eis
dictum: ite in mundum universum, qui utique hic per mare mistice et satis
proprie designatur. Nam sicut mare nunquam quiescit, sed semper movetur motu
fluxus et refluxus et navigantes in eo suis undis et procellis hinc inde agitat
et perturbat: sic mundus ille innumerabilibus motibus continue movetur, et in
eo se fluctuantes suis insidiis et paratis periculis semper inquietat et
impugnat. Quibus periculis in hoc mari naufrago propheta comprehensus ad
dominum exclamat. "Salvum me fac deus, quoniam intraverunt aque usque ad
animam meam." Et iterum: "Non me demergat tempestas aque seu
maris," id est pericula huis mundi. Nam indubitanter per tempestatem
pericula et per mare mundum propheta hic voluit designare; per pisces vero
homines in hoc loco significantur. Unde in evangelio Mathei: "Venite post me,
faciam vos piscatores." Et alibi in evangelio Luce dixit dominus Petro:
"Noli timere, ex hoc enim eris homines capiens." Dicitur vero
superius: ex omni genere piscium, id est hominum congreganti, quia omnes
homines cuiuscunque generis, status, condicionis, sive bonos sive malos, hec
sagena, scilicet verbum dei, congregat et comprehendit. Quia non tantum ad
Judeos, sed etiam ad gentes, et pariter ad omnes transmissum est, sicut in
actibus apostolorum legitur. Est autem transmissum per apostolos, de quibus in
psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum" etc: Et per spiritum sanctum,
qui, ut sapiens ait, replevit orbem terrarum, eciam per salvatorem nostrum, qui
huiusmodi verba personaliter et salubriter in mundo seminavit et sparsit. Et
ideo in evangelio Johannes dicit: "Si ad eos non venissem et eis locutus
non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusacionem non habent de
peccato suo". Hoc autem verbum oportet impleri, et ideo superius dicitur:
quae cum impleta esset. Implebitur autem hec sagena sive verbum, cum omnia, que
hoc eodem verbo per os domini et sanctorum suorum pronunciata sunt, totaliter
et effectualiter implebuntur. Nam in evangelio Mathei legitur: "Nec unum
iota de hiis peribit, nec cessabit generacio, donec hec omnia fiant, quia celum
et terra transibunt," etc. Sicut in evangelio Luce dicitur. Postquam autem
sagena illa sive verbum dei fuerit adimpletum, tunc statim adimplebitur
similiter et numerus sanctorum in verbo dei et malorum propter verbum dei,
prout in apocalypsi Johannes vidit, et in figura dixit: "Vidi subtus
altare dei animas interfectorum propter verbum dei, quod habebant, et clamabant
voce magna dicentes: usque quo domine sanctus et verus non vindicas sanguinem
nostrum de hiis, qui habitant in terra? Et date sunt illis singule stole albe,
et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur
numerus fratrum eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi." Post
implecionem sagene seu verbi et numeri predictorum instabit dies novissima et
ultimi iudicii, prout evangelista innuit in verbis preassumptis, dum dicitur:
"Sic erit in consummacione seculi" etc. Et tunc in illo iudicio
educetur illa sagena impleta, unde dicit: "Educentes". Et ipsi iidem
erunt educentes, qui fuerunt immittentes eam, videlicet apostoli. Et ipsi educentes
sagenam seu verbum, quod in nos seminaverunt una cum agro et seminum fructu, et
plenam educent seu impletam, videlicet bonis et malis, id est illis, in quibus
verbum dei bene fructificavit, et illis, in quibus male, sicut in evangelio
Luce legitur: "Que seminat, ea et metet," et in psalmo: "Qui
seminat in lacrimis, in exultacione" etc. Et quia ipsi seminaverunt in
nobis, eciam de nobis metent et educent. Educent autem nos per IIII funes
herentes in sagena predicta adinstar sagene materialis, que similiter per IIII
funes ducitur. Sunt enim in qualibet sagena IIII funes, duo super aquam se
tendentes, et duo inferius sub aqua natantes, et hii duo inferiores
correspondent duobus superioribus, ita quod ille, qui est in dextra inferiori,
correspondet illi, qui est in dextra superiori, et in sinistra inferiori illi,
qui est in sinistra superiori. Sic eciam est in ista sagena spirituali, in qua
sunt similiter quatuor funes, per quos omnes trahuntur, duo scilicet
supernatantes, et illi sunt ex parte dei, videlicet gracia et fortitudo; et duo
inferius natantes, qui sunt ex parte nostri, videlicet caritas et odium. Primo
funi superiori, scilicet gracie dei correspondent primus inferior, scilicet
caritas, et hiis duobus bonis trahuntur boni. De primo dominus in evangelio
Johannis: "Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum per
graciam." De secundo similiter dicitur in evangelio Johannis: "Si
quis diligit me et pater meus diliget eum", et ad eum veniemus, scilicet
tracti in caritate et dileccione, et mansionem apud eum faciemus. Et de hiis
duobus potest intelligi, quod dicit psalmista: "Funes ceciderunt michi in
preclaris."
Item secundo funi superiori, videlicet fortitudini, correspondet secundus
inferior, scilicet odium, et hiis trahuntur omnes mali. Nam omnis, qui male
agit, odit lucem, sicut dicitur in evangelio Johannis: et quoad illos magis
necessaria est fortitudo dei quam ad primos. Nam primi voluntarie veniunt ad
iudicium, sperantes premium. Isti autem fugient iudicium, timentes supplicium
eternum, et abscondent se in speluncis et petris montibus et dicent moncius et
petris: "cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super
thronum et ab ira agni," quando veniet dies magnus ire ipsorum, et quis
poterit stare, sicut legitur in apocalypsi. Quare quoad eos necessaria est
fortitudo, ut per illam trahantur inviti. De prima, scilicet fortifudine potest
intelligi, quod dicit apostolus: Omnes rapiemur, scilicet fortitudine dei
"obviam Christo in aera". Et quod salvator in evangelio dicit:
"Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum," scilicet
fortitudine. De secundo vero legitur in libro regum: "Extendet super
Jerusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab." De ambabus dicit
psalmista: "Funes peccatorum circumplexi sunt me." Et sic omnes
educentur per apostolos in illa sagena. Nam ut ait apostolus: "Omnes
stabimus ante tribunal dei, recepturi prout in corpore gessimus."
Educent autem nos ad litus, id est tribunal omnipotentis dei, quod proprie
litori comparatur. Nam sicut litus est terminus navigancium, sic idem tribunal
est terminus et finis omnium in hoc seculo fluctuancium. Postquam autem educent
nos, tunc erunt sedentes secus litus, id est tribunal, ut supra dictum est,
sicut ait salvator in evangelio: "Cum sederit filius hominis in sede
maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim
tribus Israhel." Et eligent ad iudicantes domino nostro bonos in vasa, id
est ascribent eos in eterna tabernacula, ubi pax est et gaudium, suo recto
iudicio. Malos autem foras mittent, id est ad gehennam perpetuam condempnabunt,
ubi est fletus et stridor dencium; quod fiet in verbo dei, dum dicet bonis:
"Venite benedicti patris mei, percipite regnum" etc. Ad malos autem:
"Ite maledicti in ignem eternum," sicut legitur in evangelio Mathei.
Quo iudicio finito statim angeli tanquam ministri et executores dictarum
sentenciarum et iudicii separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in
caminum ignis, ut sequitur in verbo evangelii premissi. Nam ipsi sunt ministri
verbi dei, ut de eis psalmista dicit: "Benedicite domino omnes angeli
eius, potentes virtutes facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum
eius. Benedicite domino omnes virtutes eius ministri, qui facitis voluntatem
eius."
Sequitur
autem in verbis premissis: "Intellexistis hec omnia?" Dicunt ei:
"Eciam." Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset
discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis:
Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia
dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum
eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide
in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, "quem homines dicunt
filium [hominis]," respondenti: "Tu es Christus, filius dei
vivi," statim a domino dictum est: "Caro et sanguis non revelavit
tibi, sed pater meus, qui est in celis." Ecce quomodo ad
interrogacionem discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde
protinus responderunt: "Eciam domine." Dominus igitur elevacionem
intellectus eorum conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine
ferventes considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens,
premia celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: "Ideo omnis scriba
doctus in regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro
suo nova et vetera." Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo
doctrine et exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui
docent et non faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in
evangelio Mathei: "Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei,
sed doctrinam eorum facite, secundum opera eorum nolite facere." Ecce,
quod vocantur scribe, sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba
doctus similis est homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et
vetera. Thesaurus enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater
familias tempore opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro
suo profert nova, que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic
scriba doctus de thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo
recondidit, pro gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et
iustificacionem aliorum sua sancta predicacione et erudicione novi et veteris
testamenti misteria salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe
docti, de quibus legitur in Daniele: "Qui autem docti fuerint,
fulgebunt" etc. et qui ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in
perpetuas eternitates.
|