|
Capitulum XVI.
Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex
Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam
transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis
necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et
plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem
proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia
existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille
odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et
comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos
florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret
habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba:
"O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius
terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis
monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes
alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in
usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant. Quo dicto omnes
pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo
ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans
silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri
de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus
glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per
glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri
suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas.
|