|
Capitulum XVII.
Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam direxit
gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter
conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de
Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium
depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per
marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum
Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum
per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque
in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non
ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo
custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire
custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot
permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem,
insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis
prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo
ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per
nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum
itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad
eripiendum eum venerant, citius perrexit. Dum igitur rex Cracovie
intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam,
que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo
Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit. Post
hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense
spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et
civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc
super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit,
et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato
et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et
devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas,
quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et
nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti
ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in
Boemiam redierunt.
|