|
Capitulum XVIII.
Hiis itaque gestis, non longo temporis spacio transacto Ludovicus Bavarus, qui
se imperatorem nominavit, cum rege Ungarie, duce Austrie, rege Cracovie,
marchione Misnensi et duce Suidnicensi fortem super Johannem, regem Boemie, et
Karolum, marchionem Moravie, ligam construxerunt, qui omnes dictum Johannem et
Karolum in una septimana suis litteris diffidarunt, volentes eos invadere et
tanquam eorum capitales persequi inimicos. Super quibus novis rex Johannes
territus sollempnes suos nuncios, videlicet dominum Nicolaum de Lucemburg, suum
intimum consiliarium, et dominum Henricum thesaurarium de Niuemburg, suum
protonotarium, misit ad Ludovicum, ut cum eo ad tractandum de concordia aut
treugis inter eos statuendis ad aliquem terminum conveniret. Qui simpliciter
respondit: quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias nec aliqua cum
eo querere concordio parlamenta. Johannes vero rex hoc audito, dixit: "In
nomine domini, quanto plures habuerimus inimicos, tanto plura spolia et predas
capiemus; et ego iuro per dominum Jesum Christum, quod quicumque eorum me
primus invaserit, hunc taliter obruam, quod omnes alii terrebuntur."
Post hoc non longo tempore transacto Cazimirus, rex Cracovie, Nicolai, ducis
Opavie, civitatem nomine Saar invasit et hostiliter obsedit. Qui statim ad
regem Johannem in Pragam misit et ut aliquot viros armatos, quorum adiutorio
civitatem suam per regem Cazimirum circumvalatam posset liberare,
transmitteret, instantissime supplicavit. Rex Johannes hoc audito letabundo
respondit animo: nullam sibi velle transmittere gentem, sed intra quatuor dies
sibi velle in adiutorium venire propria in persona cum multitudine maxima
armatorum. Statim rex Johannes omnibus regni Boemie baronibus in unum
convocatis, omnibus audientibus dixit: "Ecce viri nobiles et strenui et
fideles dilecti, oportet, ut regnum nostrum et patriam contra nos et vos
iniuriose insultantes gladio et armis defendamus. Et quoniam iste Cazimirus,
Cracovie rex, nobis in contumeliam regni nostri Boemie et corone vasallum et
principem Nicolaum, ducem Opavie, hostiliter invasit, in quo maiestatem nostram
graviter reputamus offensam, nec leviter ferre debemus, quod gravem paciuntur
offensam, qui se pacis et tranquillitatis gracia nostro dominio subdiderunt. Ne
ergo nobis pigricie ascribatur segnicies et ociose quietis sompnolencia
impingatur, volumus et mandamus vobis singulis et singulariter universis, ut
statim arma capiatis, ad bellum expediti sine mora nos sequamini ad
propulsandam illius stultam proterviam, qui principem et vasallum nostrum
presumsit invadere, qui nostra defensione potitus merito deberet pacis
tranquillitate gaudere." Barones vero ad regis verba responderunt:
"Domine rex, de iure nostro existit et ab antiquis temporibus
inviolabiliter observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci, sed
intra regni limites ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere
conantur, pro viribus defendere et tueri." Quibus rex dixit: "Ducatus
Opavie sicut alii Polonie ducatus ad regem Boemie et coronam regni respectum
habere dignoscitur; unde ego accinctus ad iter iam vado districte et omnino
visurus, quis vestrum tali captus temeritatis audacia et presumcione temera, ut
retro me manere presumat." Itaque rex Johannes eadem nocte cum quingentis
galeatis de montibus Chuthnis, ubi talia verba cum baronibus regni habuit,
recessit et ad ducem Nicolaum de Opavia die et nocte festinanter properavit. Et
statim secuti sunt eum barones et regni nobiles universi, et antequam ad dictum
ducem veniret, habuit duo millia galeatorum exceptis sagittariis et aliis
decenter armatis. Quos nobilis Czenko de Lippa cum trecentis armatis cicius
currendo prevenit et cum Ungaris et aliis, qui de [Cazimiri] regis mandato
ducis civitatem obsederant, bellum fervidum instauravit, quos fugam capientes
usque in civitatem Cracoviam insecutus est. Et in eadem fuga trecenti Ungari
interfecti sunt et sexaginta viri nobiles captivati. Reliquos vero sic
insequebatur avide, ut ipse et magna pars suorum ipsam civitatem intrarent
animo furibundo; qui cancello turris demisso, fuerunt in ipsa civitate retenti.
Rex vero Johannes hec valde ferebat amaro animo, quod ipse disturbio tali non
interfuit, quia civitatem sine omni resistencia acquisisset. Statim tamen eodem
die Cracoviam cum magno obsedit exercitu, et iacendo ibidem totam terram
depopulatis suburbiis parte maxima devastavit. Tunc Cazimirus, rex Cracovie,
nunciavit regi Johanni, ut ad evitandum multarum personarum pericula secum solo
solus in stuba clauderetur, et quis ibi alium vinceret, suum propositum de eo
obtineret. Et quia rex Johannes omnino tunc excecatus erat, nunciavit sibi:
quod se excecare faceret, tunc paribus armis libentissime vellet intrare
duellum. Post
hoc petente Kazimiro statim fuerunt treugarum trium septimanarum inter eos
inducie procurate. Quibus pendentibus tota inimiciciarum materia fuit
complanata, ita ut Karolus, marchio Moravie, de decem marcarum millibus
argenti, que sibi dudum Cazimirus in mutuo concesserat, quietus dimitteretur
omnimodo et solutus. Et sic extincta dissensionis materia fuit inter eos
pacis tranquillitas posita et firmata. In qua quidem pacis firmacione omnes
isti principes, qui prius ipsum regem Johannem et Karolum, marchionem Moravie,
diffidaverant, fuerunt unanimiter comprehensi.
|