|
Capitulum XIX.
Post hoc Ludovicus Bavarus sollempnem suam ambasiatam ad regem Johannem et
Karolum misit instanter petendo, ut secum ad parlamenti conveniret terminum:
vellet enim sibi de universis iniuriis et violenciis, quibus Johannes, filius
suus, per Ludovicum, filium suum, in ablacione uxoris et comitatus Tyrolis
dampnificatus esset, integraliter satisfacere et condignam reddere recompensam.
Qui quidem placitorum terminus fuit super die certo coram Trevirensi
[archi]episcopo, qui regis Johannis patruus erat, in Treviris constitutus, ad
quem quidem terminum multi domini et viri magnifici ad regis Johannis partem
convenerunt, qui super re magna magnos habuerunt tractatus, quia sic facti
enormitas et perpetrati criminis execrabilis immanitas requirebat. A seculo
quippe non est auditum, ut magnus generosusque princeps et dominus tam nobili
terra et uxore propria machinacione iniqua et proditorio consilio sic nequiter
privaretur. Multis itaque examinatis consiliis, productum fuit in medium, quod
Johanni, qui de comitatu Tyrolis et aliis suis dominiis maligno et fraudulento
consilio per suos eiectus et expulsus fuerat, nullatenus competeret nec honorificum
existeret, ut comitatum Tyrolis et alia sua dominia reingrederetur denuo, nec
uxorem reassumeret, quam taliter adulterii turpitudine pollutam nunquam posset
amplius dulcibus fovere amplexibus, nec affectu uxorico sine abhominacionis
nausea, sicut ordo coniugalis exigit, adamare. Tandem ad hoc deventum exstitit,
quod Ludovicus de Bavaria se ad hoc detulit, quod regi Johanni et filio suo,
qui de dominiis suis, ut prefertur, relegatus extiterat, vellet dare terram
Lusacie, utputa Gorlicz et Budissyn civitates, que cum totis dominiis et
universis suis pertinenciis regno Boemie incorporari debeant totis futuris
temporibus permansure. Insuper viginti millia marcarum puri argenti, pro quibus
Berlin, Brandeburg et Stendal civitates marchio obligare vellet cum universis
et singulis proventibus, utilitatibus et usufructibus ad ipsas civitates
pertinentibus, tam diu per regem Johannem aut filium eius Johannem tenendas,
possidendas et utifruendas, donec ipsa viginti millia marcarum in parata
pecunia in civitate Pragensi totaliter solveretur. Quam quidem ordinacionem rex
Johannes amplexatus est. Sed postquam ad Karolum, marchionem Moravie, et
Johannem filios suos perduceretur, noluerunt in eadem consentire, dicentes: Si
pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rinenses Henkinos,
et sic decepti manebimus et illusi. Dum itaque Ludovicus intellexisset, quod
regis Johannis filii ipsam ordinacionem acceptare noluissent nec eorum litteris
firmare, totum quod tractatum et ordinatum fuit, remansit irritum et inane. De
quo Ludovicus Bavarus valde fuit territus et ultra modum quam dici poterit,
stupefactus, et suspicatus est mali eventus esse omen, quod filii regis
Johannis ordinacionem per magnos principes maturis et providis dispositam et
ordinatam consiliis et per patrem eorum acceptatam acceptare renuunt et
amplecti, sic animose et mente superba contradicunt.
|