68 protinus extremum nefas ausus
spargere passim
69 auribus horrendum verbum neque voce loquendum;
70 abiectos a plebe dei, sine luce vagantes,
71 inventos sine mente viros, terrena sequentes
72 aggressus pravi pravos docet esse magistros.
73 praedicat his duos esse patres divisaque regna:
74 esse mali causam dominum qui condidit orbem
75 quique figuravit carnem spiramine vivam
76 quique dedit legem et vatum qui voce locutus.
77 hunc negat esse bonum, iustum tamen esse fatetur,
78 crudelem, durum, belli cui saeva voluptas,
79 iudicio horrendum, precibus mansuescere nullis;
80 esse alium suadens, nulli qui cognitus umquam
81 (qui non est usquam, falsum sine nomine numen!)
82 constituens nihil et nulla praeeepta loeutus.
83 hunc ait esse bonum, nullum qui iudicat, aeque
84 sed parcit cunctis, vitam non invidet ulli.
85 iudicium negat esse reis dulcique cruentum
86 circumfert miseris mixtum cum melle venenum.
87 surgere posse negat carnem, cui causa ruinae
88 ipse fuit, quam contemptam spoliavit inique.
89 propterea maledictus habet sine fine dolorem,
90 hostis huic semper, vario quia vulnere vitam
91 nititur excutere et, de qua ruit ipse, salutem.
92 inque hoc ait Christum terris venisse repente,
93 sed nulla socium carnis compagine factum:
94 spiritus est forma et fictum sub imagine corpus;
95 fallere vult homines, quod non est, esse videri.
96 hoc decet ergo deum caligine ludere suasos,
97 mentiri nefas aut hominem se dicere falso?
98 portatur, graditur, vestitur, rite quiescit,
99 tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur:
100 omnia sunt hominis qui sancto in corpore versus,
101 a patre deo vero missus, qui cuncta creavit,
102 perfecit proprie, sua, non aliena requirens;
103 cognitus ipso opere populis sperantibus olim
176 semper factorem mundi culpare
laborat.
177 sed revocate pedem saevi latronis ab antro,
178 dum spatium datur et patiens pietate perennis
179 facta per errorem miseris deus omnia donat.
180 credite vero patri, vere qui condidit orbem,
181 verum qui dominum misit renovare ruinam,
182 imparibus legi, peccati in gurgite mersis,
183 per vates olim promissam afferre salutem.
184
qui mandata dedit, hic et peccata remittit.
185 exigit hic aliquid merito, quia credidit ante,
186 aut donat large dominus quasi debita servis.
187 denique confusos populos poenamque merentes
188 deleto elogio cunctos iubet ipse lavari.
189 ergo totus homo credit totusque lavatur.
190 abstinet aut patitur pro nomine vulnera vere,
191 verus surgit homo, vere mors victa silebit;
192 sed non pars hominis anima, sua parte relicta,
193 percipiet palmam, socia quam carne laborans
194 in stadio luctata simul coniuncta meretur.
195 grande nefas portare duos per vincula pondus,
196 quorum sit locuples unus atque alter egenus,
197 et miserum sperni, felici praemia reddi.
198 non facit hoc iustus, mercedis redditor aequus,
199 et bonus et dives, quem credimus omnia posse,
200 suavis in ingratos, miserendi plena voluntas.
201 quin potius, cui maior inest mortalis egestas,
202 possit ut aequari socio praelatus, id ultro,
203 quidquid eget, tribuet locuples; sic credere iussum
204 nec velle illicite dominum culpare docendo,
205 suscitet ut qui animam, tamquam sit passa ruinam,
206 liberet a morte et vivendi facta maneret
207 copia de solo merito, quia fortiter egit,
208 et caro communem semper sortita laborem
209 linquatur terrae, mortis sit praeda perennis.
210 ergo hominis anima placuit deo fortibus actis?
211 nullo sola modo potuit sine carne placere.