105
haec operata tulit, magnae rationis imago,
106 praemeditata patris, nimia pietate parata:
107 venturum Christum terris hominemque futurum
108 quem visum Ioannes, baptismi primus apertor
109 et vatum socius necnon et apostolus ingens,
ll0 praecursor missus certus testisque fidelis,
111 angustus vita, sublimi laude notatus,
112 olim pascha dei verum quaerentibus agnum
113 ostendit tandem venisse piacula facti,
114 qui delicta suo multorum sanguine solvat,
115 pro reprobis probus et carus, pro vilibus unus,
116 corpore homo vitaque deus, mactatus ut agnus
117 acciperet nos et nobis se effunderet ipsum:
118 sic placuit domino mortem spoliare superbam.
119
sic poterit miserandus homo sperare salutem.
120 hunc pascham Paulus mactatum praedicat agnum.
121 non species domini pecoris sublimis inertis
122 consimilis patitur, quapropter dicitur agnus,
123 sed quia lanitie renovata haec corpora vestit,
124 dat tegimen multis, umquam nec deficit ipse.
125 sic dominus virtute patris, quos morte redemit,
126 exutos sua luce tegit, quae semper in illo est.
127 ergo pastor ovem qui perdidit, ipse requirit.
128 is robur spinasque viae calcare paratus
129 aut rabiem superare lupi pecudumque potiri,
130 eripere et fortis contemptis dentibus ultro
131 obiectat sese leo pelle obtectus ovili
132 decipiens habitu raptoris sanguine fauces.
133 Adam vi captum sic quaerit Christus ubique
134 ipse viam gradiens qua mors operata ruinam est,
135 omnia perlustrans veterum monumenta virorum,
136 singula perspiciens, exemplis omnibus unus,
137 ex utero incipiens inimicam expellere mortem
138 conceptam simul in gremio cum semine carnis,
139 aetates omnes tacita sapientia lustrans,
140 debita suscipiens, cunctos mundare paratus,