Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
Adversus Marcionitas

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

- 86 -


LIBER TERTIUS

   Iam genuit, quondam sterilis cognomine, mater
2 iamque novus gaudet populus de libera natus
3 expulsa famula merito cum prole superba;
4 viventis quoque fontis aquas ingrata reliquit
5 et tepidis errans ardenti sidere potat.
6 iam possunt gentes et Abram clamare parentem,
7 quae vocem domini simili ratione secutae
8 omnia liquerunt peregre se sistere vitae.
9 laetare, o sterilis, promissam concipe plebem!
10 erumpe et clama, quae nulla prole beata,
11 de qua dicebat per vates spiritus olim!
12 haec genuit gentem multis ex gentibus unam,
13 cuius principio semper pia membra laborant:
14 huius ABEL iustus, pastor pecudumque magister,
15 fraternae occidit quem olim violentia dextrae.
16 huius ENOCH (insigne decus, de corpore membrum)
17 a deo digressos populos facinusque sequentes,
18 dum furit in terris refugarum turba latronum,
19 sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,
20 consilio revocabat in omnibus ipse fidelis.
21 ingenti gemitu placuit meritoque labore
22 translatus magno pignus servatur honore.
23 perfectus laude et sine culpa NOE repertus
24 testificante deo iustus in adultera plebe,
25 bis quinquagenis arcam qui texuit annis,
26 venturum excidium factis et voce ferebat;
27 promeruit tantis ereptus mortis ab undis
28 et cum prole sua servatur gente sequente.
29 est ABRAHAM, cuius gnatos vos esse negatis,
30 qui primus genere et patria et genitore relicto
31 voce dei suasus secessit in extera regna,
32 tantos dei meruit sublimis dignus honores,


- 88 -


33 gentibus ut pater et populis credentibus esset.
34 cum patribus IACOB, quorum pater ipse, per omne
35 vitae suae spatium laetissima tempora Christi
36 praececinit verbis, actu, virtute, labore.
37 hunc sequitur IOSEPH foedae sine sorde iuventae,
38 carceris et durae conficta calumnia poenae,
39 gloria post gemitus regnique secunda corona
40 inque fame panis tribuendi larga potestas.
41 tam propria Christi, tam lucida lucis imago
42 omnibus est manifesta, quibus sunt lumina menti,
43 ut speculo vultus firmam spem cernere possint.
44 IUDAS ipse pater, regalis sortis origo.
45 unde duces geniti, cuius de semine reges
46 numquam defuerunt, donec ventura potestas
47 gentibus exspectata diu promissa veniret.
48 dux populi MOSES, qui limina regia liquit
49 spernens divitias florentes tempore parvo,
50 maluit adflictus populi portare labores
51 subnixa cervice, minis non territus ullis,
52 quam sibi delicias multasque remittere poenas,
53 pro magnaque fide, pro tanto mirus amore,
54 armatus virtute dei magnalia gessit:
55 percussit gentem plagis terramque reliquit,
56 confundit regem durum populumque reducit,
57 calcavit fluctus, hostes demersit in undis,
58 fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram,
59 cum Christo (populo manifeste) multa locutus,
60 cuius de facie lux et nitor ore refulsit;
61 acceptam legem per paucos fudit in orbem
62 (exempla implicita propriorum certa laborum),
63 percussit petram, iussus quoque flumina fudit
64 extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
65 omnia de Christo, per Christum cuncta loquuntur.
66 hic probus et magnus cum laudis pace quievit.
67 at IESUS Nave filius Auses ante vocatus
68 (spiritus hunc sanctus socium sibi nomine iunxit):


- 90 -


69 hic fluvium scidit et populum transire coegit,
70 distribuit terram gnatis, promissa paterna,
71 solem cum luna statuit, dum vinceret hostem,
72 expulit externas gentes prolemque gigantum,
73 excidit lucos, aras et templa subegit,
74 omnia legitima sollemnia mente peregit;
75 nominis exemplum Christi, virtutis imago.
76 quid de IUDICIBUS populi per singula dicam?
77 quorum virtutes si conscribantur in unum,
78 verborum spatio numerosa volumina complent.
79 attamen ex multis paucorum dicere vitam
80 corporis explendi verborum postulat ordo.
81 ex quibus est GEDEON dux agminis, acer in hostem,
82 non virtute sua tutelam acquirere genti
83 firmatusque fide signum petit excita mente,
84 quo vel non posset vel posset vincere bellum,
85 vellus ut in noctem positum de rore maderet
86 et tellus omnis circum siccata iaceret
87 (hoc inimicorum palmam coalescere mundo)
88 atque iterum solo remanente vellere sicco
89 hoc eadem tellus roraret nocte liquore.
90 hoc etenim signo praedonum stravit acervos
91 congressus populi Christi, sine milite multo,
92 tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca)
93 armatis facibusque et cornibus ore canentum.
94 vellus erat populus ovium de semine sancto
95 (nam tellus variae gentes fusaeque per orbem);
96 verbum quod nutrit ros, nox est mortis imago,
97 Tau signum crucis et cornu praeconia vitae
98 lucentesque faces in lychno spiritus ardens.
99 scilicet hoc testamen erat virtutis imago,
100 non prius angelica mortis fera proelia vinci
101 quam populo indocili merito sua culpa relicto
102 florentesque fide gentes in laude receptae.
103 DEBBORA quin mulier super omnem maxima famam,
104 pro patria quae belligero subnixa labore


- 92 -


105 stipite sub palmae populum vicisse canebat,
106 quapropter victi simul hostes terga dedere,
107 Sisara dux fugit, cui non vir nec manus ulla
108 restitit. hic IAHEL Christi victoriae signo
109 extemplo refugam devicit femina ligno.
110 IEPHTA fide firma, qui duro vulnere votum
111 ausus mercedem belli deo dicere grandem;
112 hic quia quae non vult dominus promiserat amens,
113 occurrit primum carum sibi pectore pignus,
114 nulli sperata cecidit quod sorte repente.
115 promissum ut staret, solvit pia iura parentis,
116 peccati votum violenta mente coperuit
117 immanis timor, orbatae solacia vitae
118 pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem.
119 nec non SAMSONIS super omnia corpora vires,
120 spiritus hoc donum? capiti concessa potestas.
121 pro populo solus, nullo mucrone nec armis,
122 os retinens asini prostravit corpora mille.
123 vincula nulla virum vinctum potuere tenere;
124 gloria sed postquam capiti vi mota recessit,
125 occidit atque hostes victor sua morte peremit.
126 mirificus SAMUEL, cui reges ungere primum
127 praeceptum, dare chrisma, viris ostendere christum,
128 talibus in vitae spatio laudabilis egit,
129 ut quoque post requiem prophetica iura teneret.
130 psalmographus DAVID magnus rex atque propheta,
131 passurum Christus cuius se voce canebat
132 (sponte quod ingratus populus sine lege peregit),
133 cui deus ex utero fructum promiserat olim,
134 prolem sublimi solio suo ponere sanctam.
135 fixa fides domini quae sponderat omnia fecit.


- 94 -


136 aemulus EZECHIAS, populi corrector inertis,
137 oblitis legem qui restauravit iniquis,
138 haec olim mandata dei prior omnia iussit,
139 qui precibus bellum, non ferri cuspide solvit.
140 hic moriens lacrimis annos ac tempora vitae
141 accepit, merito talem tulit actus honorem.
142 ingenti zelo IOSIAS, rector et ipse;
143 tantum nemo supra nec postea taliter egit:
144 idola destituit, destruxit templa nefanda
145 atque sacerdotes super aras igne cremavit,
146 ossa prophetarum falsorum cuncta refodit
147 incenditque aras, adolenda cadavera lignis.
148 insignis fidei in laudem ---- memorabile! ---- tractus
149 nobilis HELIAS, qui nondum debita mortis
150 gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est.
151 ergo infracta fide populum regemque furentem,
152 militiam domini qui deseruere beatam,
153 verberibus famis castigans hostes amaris,
154 sidera conclusit tenuitque in nubibus imbrem.
155 esse deum ostendit cunctis, apparuit error.
156 nam madidae partes hostiae fluvio super aras
157 de caelo precibus veniens vi flamma comedit;
158 et quotiens voluit, toties ruit ignis ab alto.
159 divisit fluvium, transgressus et avia fecit,
160 sublatus curru paradisi vectus in aulam est.
161 huius discipulus, fortis successor HELISEUS,
162 qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem,
163 ad castigandam violento verbere plebem:
164 tantum pro domino et talem spiravit amorem.
165 Iordane percusso pedibus via facta regressus
166 demersam fluvio relevavit virga securim
167 mortificumque cibum in vitalem transtulit escam,
168 detinuit pluvias iterato tempore duplo
169 mundavitque lepras, hostes caligine cepit;


- 96 -


170 cuius post obitum iam condita membra sepulchro
171 abiectus quidam, mactatus caede latronum,
172 mortuus ut tetigit, revocata luce revixit.
173 IESAIAS locuples vates, cui fontes aperti
174 (tam manifesta fides!), verbum dei ore profudit
175 largaque per Christum patris est promissa voluntas,
176 praetestata viam vitae atque probata per ipsum est.
177 quem populus sectum ligno sine labe repertum,
178 immeritum demens crudeli morte peremit.
179 sanctus HIEREMIAS, quem gentibus esse prophetam
180 aeterni virtus iussit dixitque futumm;
181 qui quoniam plebis facta inlaudanda revolvit
182 et fore captivam, nisi paenituisset iniquos,
183 in famulos fieri praesaga voce locutus,
184 vincula dura tulit squallenti carcere clausus
185 inque luto putei famis hausit tabida membra.
186 sed postquam quae noluerant audire probavit
187 atque hostes victum populum duxere triumphis,
188 horrida vix tandem caruit sua dextra catena;
189 nulla morte virum constat neque caede peremptum.
190 EZECHIEL fidus, dives cui gratia verbi
191 concessa est peccatorum secreta videre,
192 adflictus lugere suos veniamque precari,
193 cernere vindictam sanctorum caede futuram
194 sanctorumque locum regni carnisque salutem,
195 spiritu implicitus, gressus aditusque videre.
196 OSEA, AMOS et MICHEAS, IOEL, ABDIA, IONAS
197 atque NAHUM, HABACUC, SOPHONIAS AGGAEUSque,
198 ZACHARIAS vim passus et angelus ipse MALACHIM:
199 hi vates domini, quorum chorus usque canentum
200 ac pariter laudis propriam meruere coronam.
201 quam magnus DANIEL! qualis vir! quanta potestas!
202 qui falsos testes ipsorum prodidit ore
203 servavitque animam damnatam crimine ficto,


- 98 -


204 somnia secreta et regi prior ore resolvit,
205 praevidit Christum regnorum solvere membra,
206 pro domino reus est, factus quoque praeda leonum
207 servatusque palam cunctis in pace quievit.
208 huius TRES SOCII (vix digna laude canendi)
209 ex numero tanto decretum regis iniquum
210 contempsere pii, quorum data corpora flammis,
211 tradere se poenis potius pro nomine magno
212 quam genibus nixi simulacro pandere palmas.
213 iam praeclara fides, iam spes super omnia fulgens
214 extinxit rapidos ignes et vicit iniquos.
215 ESDRAS vates, legis doctor et ipse sacerdos,
216 qui populum captum post tempora plena reduxit,
217 ignibus et multa consumpta volumina vatum
218 spiritu completus memori omnia reddidit ore.
219 grandis IOANNES super omnes semine natos;
220 cuius difficile poterimus dicere laudes:
221 ablutor carnis, domini praecursor apertus,
222 ablutor Christi, prior ipse renatus ab illo,
223 foederis ille novi primus veterisque supremus
224 proque via vera prior hostia caesus obivit.
225 ecce deus CHRISTUS! pariter bis sena iuventus:
226 omnibus una fides, amor unus et una potestas,
227 flos hominum; mundo lucentes lumine Christi
228 et comites et apostolici, qui vera locuti
229 auribus audivere, oculis videre salutem,
230 tractavere manu corpus de morte receptum,
231 convixere cibo assidue, testantur ut ipsi.
232 hinc PAULUS, praelectus apostolus in vice missus,
233 in caelos raptum vidit quoque; missus ab illo
234 Barnaba cum comite sociisque prioribus uno
235 foedere coniunctis per gentes tradit ubique
236 esse caput Christum, sunt cuius ecclesia membra;
237 corporis ipse salus, membrorum vita perennis,
238 ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus


- 100 -


239 ipse resurrexit primus, spes una salutis,
240 discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes
241 indignas varie poenas pro nomine passi.
242 talia membra gerit specioso corpore mater
243 libera, quod numquam domini praecepta reliquit,
244 inque domo senuit, domino lectissima semper,
245 invidiam, poenas eius pro nomine passa.
246 nam sterilis, quoniam nondum secura futuri
247 ediderit populum caelesti semine natum,
248 atque suae famulae portavit spreta dolorem;
249 hanc sterilem quondam nunc tempus cernere matrem
250 haeredem natum suae libertatis habere
251 non similem famulae; quamquam de semine caeli
252 conceptum genuit sibi conditione iugatum.
253 absit ut illicitis verbis temeraria voce
254 egregios homines, ardentia sidera caeli,
255 (semine coniunctos tantum vel sanguine plebi)
256 in solidum passim famulum dicatis atrocem
257 aut populum domini legis mandata secutum
258 servili specie quisquam putet esse loquendum,
259 sed peccatorum vacuam sine mente catervam,
260 qui promissa dei dubia spe corde locarunt,
261 praesentis vitae misera dulcedine victos,
262 debita servitia captos sua culpa subisse,
263 si legem plebi peccati causa iugavit.
264 nam servire deo totoque incumbere corde
265 intemerata fides, libertas sponte paratur.
266 ergo patres iusti, sancti sine labe prophetae,
267 adventum domini multi cecinere futurum
268 testanturque fide caelestia iussa profanis.
269 cum quibus immanes, sociati gloria Christi,
270 consortes virtutis, verba sacrata replentes
271 firmavere fidem factis praedicta probando.
272 quorum discipuli, qui successere per orbem,
273 conflati virtute viri nostrique magistri
274 coniunctos operis nobis tribuere honores.


- 102 -


275 ex quibus electum magnum plebique probatum
276 hac cathedra PETRUS, qua sederat ipse, locatum
277 maxima Roma LINUM primum considere iussit.
278 post quem CLETUS et ipse gregem suscepit ovilis.
279 huius ANACLETUS successor sorte locatus.
280 quem sequitur CLEMENS; is apostolicis bene notus.
281 EUARISTUS ab hoc rexit sine crimine gregem.
282 SEXTUS ALEXANDER SIXTO commendat ovile,
283 post expleta sui qui lustri tempora tradit
284 TELESPHORO; excellens hic erat martyrque fidelis
285 (post illum socius legis certusque magister),
286 cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor
287 advenit Romam Cerdo nova vulnera gestans,
288 deiectus, quoniam voces et verba veneni
289 spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus
290 sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.
291 constabat pietate vigens ecclesia Romae
292 composita a Petro, cuius successor et ipse
293 iamque loco nono cathedram suscepit HYGINUS.
294 post hunc deinde PIUS, Hermas cui germine frater,
295 angelicus pastor cui tradita verba locutus;
296 aque Pio suscepit ANICETUS ordine sortem,
297 sub quo Marcion hic veniens, nova Pontica pestis.
298 nondum secretum facinus suo corde reclusum,
299 passim vulgo loquens latebrosa perfidus arte.
300 sed postquam coepit mortis proferre sagittas,
301 abiectus merito tam saevi criminis auctor
302 a sanctis reprobus patuit ---- mirabile monstrum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License