33
atque unum Christum, per quem deus omnia fecit,
34 ad quem se curvare genu plane omne fatetur,
35 ex quo omnis patria in caelo terraque vocatur,
36 qui zelat populum summo pietatis amore
37 ut pater et sancte vult omnem vivere carnem,
38 apparere sibi mundam sine crimine plebem.
39 hoc zelo nostram custodit lege salutem,
40 legitimos monet esse, iubet, castigat et instat.
41 corripiens Galatas fratres et apostolus idem
42 talem se Paulus zelum ipse scripsit habere.
43 reddidit ergo deus gnatis peccata paterna
44 in cataclysmo enecans pariter cum prole parentes
45 genteque iam quarta genitos de stirpe nepotes,
46 cum fere nongentos hos tunc adiuverit annos?
47 iudicium durum, sententia saeva videtur,
48 parvulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis,
49 ut careat vita: quid enim peccaverat infans?
50 quod crudele putes, hoc est pietatis honestum.
51 auctores sceleris, facinus ne cresceret ultra,
52 extinxit sobolemque patrum peccata sequentum.
53 sed non cum patribus poenas innoxius infans
54 perpetuas luit ignarus neque criminis auctor;
55 ne fieret sceleris consors aetatis adultae,
56 sponte futura mala mors immatura resolvit.
57 cur deus ergo iubet pecorum sibi sanguine fundi
58 legeque constringit, ne quis transcenderet errans
59 in populo, lapidum praesenti morte minatur
60 atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata,
61 corripiens plebem peccati examine pressam?
62 ipse iubet verax, iustus simul ipse repellit?
63 si quaeris causas, errans desiste moveri;
64 causa etenim fidei rationis imagine maior.
65 aspice per speculum fulgentis luminis umbram,
66 quid vituli sanguis, vitulae cinis, hircus uterque
67 (hic dimissus abit, cadit alter ut hostia templo):