33
hunc quem nemo prius norat, hic venit ab alto?
34 si sua, cur tam sera petit? si non sua, quare
35 ut praedo rapit et populum sub lege morantem
36 ignotis toties per legem vocibus opplet?
37 si misereri etiam venit et succurere cunctis
38 et relevare gravi devictos funere mortis,
39 carnis et obsceno spiramen solvere vinclo,
40 quo cohibetur homo interior concisus inique,
41 cur tam sero pius vigilans semperque benignus,
42 qui numquam prius omnino se praebuit ulli,
43 transmissos numeroque alienos ore requirens,
44 numquam exspectatus, non notus missus in orbem,
45 pastor ovem quaerens, quam non amiserat ante?
46 debuit (exutus carnem, quasi victor et ipse
47 spiritus, ut fuerat semper talisque volebat)
48 omnes expulsas animas sine corpore passim
49 eripere et carnem spoliatam linquere terrae,
50 una die pariter complere cadavere mundum,
51 evacuare orbem atque animas adtollere caelo.
52 progenies hominum nasci
cessasset in unum
53 et nulla posthac generis prosapia vestri
54 nata foret pestemque novam fudisset in orbem.
55 vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse,
56 debuerat finem generi statuisse futuro,
57 connubii solido complexus corde replesset,
58 fecisset torpere viros, sine germine fructus,
59 feminei sexus cubitus taedere dedisset,
60 clausisset penitus carnis genitalia membra;
61 nulla voluntas nostro animo neque posse facultas.
62 post haec posset et interior homo sanguine iunctus
63 haerere infusus carni semperque periret.
64 semper ovis perit, ---- ergo nec est servare potestas,
65 cum semper nascatur homo sub crimine mortis?
66 quod pastoris opus, si sic inventa docetur?
67 inquaesita ergo, sed non erepta probatur.
68 nunc vero delectus adest connubia adire,
69 ut semper fuerat, quem iunxit
certa propago,
70 nascuntur gentes et vix numerabile vulgus,
71 accipiunt anitnas nascentum corpora viva;
72 nec Paulum decuit (quamvis pro tempore quosdam)
73 hortari, velut ipse fuit, pare sorte manere,
74 temporis angusti cernens instantia multa;
75 nam teneras alias aetates nubere iussit,
76 nec se fraudari, sed debita reddere pacto.
77 vos autem astuta quis suasit fraude manere,
78 diviso prolis securos degere amore,
79 crimen adulterii committere, perdere vitam
80 et, quamquam perit, id falsare agnomine verbi?
81 quapropter vocis tam dulcia cuncta profundit:
82 "impavidi, quidquid placet, ut faciatis oportet
83 in faciem casti, maculati crimine furtim."
84 hac causa vos connubio privavit honesto.
85 sed quid plura? bene est disiunctos scilicet esse;
86 expedit et mundo, ne vestri germinis ullus
87 nascatur; tandem cessabunt organa mortis.
88 partem hominis dum speratis retinere salutem,
89 totus homo vester deperdit mente profana,
90 interior simul et veterem quem dicitis hostem;
91 sed nec homo solum spiramen dicitur esse;
92 nec vetus est homo dicta caro, nec sunt inimica
93 spiritus et caro (verus homo est sociatus in uno)
94 nec sibi privatos sensus cernuntur habere.
95 haec regitur, regit ille, gemit gaudetque doletque;
96 diligit, ipse suae carni carissimus idem,
97 per quam paret homo, cum qua commixtus habetur,
98 vulneribus curas adhibet lacrimasque profundit,
99 nutrimenta cibi cupide per membra resumit.
100 hanc optat secum immortalem semper habere,
101 quam frangi gemit et dolet evacuari per artus;
102 illi mors miserae dominatur tempore certo,
103 quo renovata levi de pulvere mors inimica
104 deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit.
105 haec erit exspectata diu
victoria summa,
106 quam fecit virtute patris, venerandus in aevum,
107 factus verus homo, hominis qui membra redempta
108 in caelos tulit atque aditus spe dives aperuit.
109 principio gentis in linguis omnibus, inde
110 hic, ubi semper opus, patria pietate minister,
111 visus ab inviso missus patiendo peregit.
112
quid nunc infandae voces? quid perdita turba?
113 si non ipse dedit leges, deus ipse creator,
114 Aegypti de calle viam qui stravit in undis
115 et sedes gnatis dedit has quas dixerat olim,
116 ipsa cur in gente venit terraque dicata,
117 non alios populos aut altera regna petivit?
118 cur iam per vates praedicto nomine toto
119 non proprio suo se vocitatum tradidit esse?
120 unde etiam potuit baptismi
dona benigna
121 promissa abs alio tamquam sua promere facta?
122 haec mandata dei transgressi, sorde reperti,
123 optabant veniamque fera de morte petebant;
124 exspectata diu merito venere; sed illis,
125 qui prius audita, at nunc agnovere reperta,
126 hoc dat vera manus Christi; pater ipse creator
127 semper ab aeterno monet et pia voce requirit
128 quodque figuravit, fovet atque figurat et armat
129 et iam despectum victor sua luce revestit,
130 ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
131
quid praestare deus, quid possit homo pati, ut omnes
132 agnoscant, videant, quod fecit viva potestas?
133 sed quia nec praedicta prius nec facta suprema
134 dementes homines possunt suadere furentes,
135 esse hominem factum deum passumque, sepultum,
1.36 surrexisse, ut eis tantis clamantibus olim
137 caelesti verbo complexis testibus ambo
138 terrestri saltem rationi credere discant.
139 cum dominus Christus caro nasci venit in orbem
140 Augusti regis Romani tempore, primum
141 decreto gentes censu numerantur ubique;