Caput III
De divino officio et ieiunio, et quomodo fratres debeant ire per
mundum.
Clerici faciant divinum officium secundum
ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt
breviaria. Laici vero
dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque,
pro prima, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem
duodecim, pro completorio septem; et orent pro defunctis. Et ieiunent a festo
Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam
vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad
continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cfr. Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et
qui nolunt non sint astricti. Sed aliam usque ad
Resurrectionem Domini ieiunent. Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta
feria ieiunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres
ieiunio corporali. Consulo vero, moneo et exhortor fratres
meos in Domino Jesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent neque
contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14), nec alios
iudicent; sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste
loquentes omnibus, sicut decet. Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. In quamcumque domum intraverint, primum
dicant: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5). Et secundum sanctum Evangelium de
omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cfr. Lc 10,8).
|