Caput VIII
De electione generalis ministri huius fraternitatis et de capitulo
Pentecostes.
Universi fratres unum de
fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum et
servum totius fraternitatis et ei teneantur firmiter obedire. Quo decedente, electio successoris fiat a ministris provincialibus
et custodibus in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur
semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum; et
hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a
praedicto ministro fuerit ordinatum. Et si aliquo tempore appareret
universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non
esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem
fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini
alium sibi eligere in custodem. Post capitulum vero Pentecostes ministri et
custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire
videbitur, eodem anno in suis custodiis semel fratres suos ad capitulum
convocare.
|