Caput X
De admonitione et correctione fratrum.
Fratres, qui sunt ministri et
servi aliorum fratrum, visitent et moneant fratres suos et humiliter et
caritative corrigant eos, non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam
suam et regulam nostram. Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur, quod
propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter praecipio eis, ut
obediant suis ministris in omnibus quae promiserunt Domino observare et non
sunt contraria animae et regulae nostrae. Et ubicumque sunt fratres, qui
scirent et cognoscerent, se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos
ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero caritative et benigne eos
recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis
et facere sicut domini servis suis; nam ita debet esse, quod ministri sint
servi omnium fratrum. Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant
fratres ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Lc
12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mt 13,22), detractione et
murmuratione, et non curent nescientes litteras litteras discere; sed attendant,
quod super omnia desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius
operationem, orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam
in persecutione et infirmitate et diligere eos qui nos persequuntur et
reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et
orate pro persequentibus et calumniantibus vos (cfr. Mt 5,44). Beati qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum
(Mt 5,10). Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Mt
10,22).
|