I
2. Re enim vera inductae mutationes et magni momenti et
varii generis sunt. Agitur in primis de aucto celeriter natorum numero, ob quem
extimescunt plures, ne mundi hominum multitudines celerius crescant quam vitae
opes, quae praesto sint, admittant, atque adeo tot familiae totque populi, ad
progressum nitentes, etiam maioribus incommodis exinde angantur. Qua ex re ita
sollicitari publicae Auctoritates facile possunt, ut huiusmodi periculum vel
acrioribus rationibus propulsare velint. Accedit quod non tantum operarum et
habitationum condiciones, sed etiam increbrescentes necessitates sive in re
oeconomica sive in erudienda docendaque iuventute id genus vitae statum
praestant, in quo saepe onerosum sit hodie grandiori liberorum numero apte
consulere.
Id quoque notatur, quodammodo mutatum esse sensum, praeterquam de mulieris
persona deque eius munere in hominum societate, etiam de amoris coniugum pretio
in matrimonio, deque actibus coniugum iudicandis, si hunc amorem spectemus.
Denique illud praesertim animadvertendum est, hominem tam mirifice
profecisse in naturae viribus cum moderandis tum ad rationem scite componendis,
ut hanc moderationem ad totam suam vitam proferre conetur: hoc est, ad suum
corpus, ad sui animi vires, ad vitam socialem, ad ipsasque leges propagationem
vitae regentes.
3. Ex quo rerum statu novae se erumpunt quaestiones. An,
ratione habita sive vitae condicionum, quae nunc sunt, sive significationis,
quam maritales amplexus quoad concordiam mutuamque fidelitatem coniugum habent,
normas morales, quae hodie obtinent, recognoscere non conveniat, si praesertim
reputetur, eas nonnisi per gravia incommoda, aliquando fortissimis viris digna,
servari posse.
An praeterea, principio totalitatis, quod appellant, in hac re adhibito, non
liceat arbitrari consilium fecunditatis minus uberis, sed magis rationi
consentaneae, posse actum, physice sterilitatem afferentem, in licitam providamque
gignendae prolis moderationem vertere? An videlicet fas non sit opinari finem
procreandae prolis potius ad totam coniugum vitam, quam ad singulos quosque
eius actus pertinere? Quaerunt insuper num, ob suorum officiorum conscientiam,
qua hodie magis homines fruuntur, tempus iam ipsis advenerit, quo tradendae
vitae munus potius rationi et voluntati suae, quam certis sui corporis vicibus,
sit tribuendum.
4. Cuius certe generis quaestiones ab Ecclesiae Magisterio
novam eamque altiorem considerationem postulabant circa principia moralis
doctrinae de matrimonio, quae in lege naturali, divina Revelatione illustrata
ditataque, nititur.
Nemo sane christifidelium eat infitias, ad Ecclesiae Magisterium
interpretationem legis moralis naturalis spectare. Haud namque dubium est – ut
saepenumero Decessores Nostri pronuntiaverunt 1– Christum
Iesum, cum Petrum ceterosque Apostolos divinae potestatis suae participavisset,
eosque ad omnes gentes praeceptis suis docendas misisset2,
illos ipsos totius de moribus legis certos custodes interpretesque instituisse:
hoc est, non solius legis evangelicae, sed etiam naturalis. Nam naturalis
quoque lex voluntatem Dei declarat, cuius utique fidelis obtemperatio ad
aeternam salutem est hominibus necessaria.3
Hoc autem mandatum Ecclesia persecuta, omni tempore, sed recentiore aetate
copiosius, sive de matrimonii natura, sive de recto coniugum iurium usu, sive
de ipsorum officiis congrua dedit documenta.4
5. Eiusdem vero muneris conscientia ducti, Coetum a
Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII mense Martio anni MDCCCCLXIII
constitutum probavimus atque amplificavimus, qui praeter multos viros,
disciplinarum ad hanc rem attinentium studiosos, paria etiam coniugum complectebatur.
Hic autem Coetus non eo solum spectabat, ut consilia sententiasque exquireret
circa quaestiones, vitam coniugalem in primisque rectam progignendae prolis
temperationem attingentes, sed exquisita insuper opportune referret, ut
Ecclesiae Magisterium exspectationi, qua de hac re et christifideles et ceteri
mundi homines tenerentur, apte responderet5.
Quibus peritorum
investigationibus acceptis, atque sententiis consiliisque a non paucis
Fratribus Nostris in Episcopatu partim ad Nos sponte missis, partim a Nobis
rogatis, licuit Nobis omnes multiplicis argumenti partes diligentius
perpendere. Quam ob causam universis gratissimum animum Nostrum profitemur.
6. Attamen
conclusiones, ad quas Coetus pervenerat, a Nobis tales existimari non poterant,
quae vim iudicii certi ac definiti prae se ferrent, quaeque Nos officio
liberarent, tam gravis momenti quaestionem per Nosmetipsos consideratione
expendendi; his vel etiam de causis, quod in Coetu plena sententiarum consensio
de normis moralibus proponendis afuerat, quodque praesertim quaedam
quaestionis dissolvendae viae rationesque exstiterant, a doctrina morali de
matrimonio, a Magisterio Ecclesiae firma constantia proposita, discedentes.
Quare, actis ad Nos missis
accurate expensis, re diligentissime mente animoque excussa, assiduisque Deo
admotis precibus, vi mandati, Nobis a Christo commissi, nunc gravibus
huius generis quaestionibus responsum dare censemus.
|