II
7. De
propaganda prole quaestio, non secus atque quaelibet quaestio humanam vitam
attingens, ultra particulares alias eiusdem generis rationes - cuiusmodi eae
sunt, quae biologicae aut psychologicae, demographicae aut sociologicae
appellantur - ita circumspicienda est, ut totum hominem, totumque, ad quod is
vocatus est, munus complectatur, quod non tantum ad naturalia et terrena, sed
etiam ad supernaturalia et aeterna pertinet. Quoniamque, qui multi artificiosas
vias defendere conantur, quibus liberorum numerus coerceatur, iidem sive coniugalis
amoris, sive paternitatis sui officii consciae requisita praetexunt, necesse
idcirco est, duo haec gravia vitae matrimonialis elementa accurate definire
atque illustrare. Quod sane facturi sumus, ea praecipue in memoriam redigentes,
quae recens hac de re Concilium Vaticanum II, Constitutione pastorali edita a
verbis Gaudium et spes incipiente, summa auctoritate exposuit.
8. Iamvero
coniugalis amor tunc nobis maxime veram suam naturam nobilitatemque ostendet,
si illum, quasi a supremo quodam fonte, a Deo manare cogitaverimus, qui Caritas
est,6 quique Pater est, ex quo omnis
paternitas in caelis et in terra nominatur.7
Tantum igitur abest, ut
matrimonium e casu quodam vel e caeco naturalium virium cursu nascatur, ut reapse
illud sapienter providenterque Creator Deus ea mente instituerit, ut in
hominibus suum amoris consilium efficeret. Quocirca per mutuam sui
donationem, quae ipsorum propria est et exclusoria, coniuges illam persequuntur
personarum communionem, qua se invicem perficiant, ut ad novorum viventium
procreationem et educationem cum Deo operam socient.
Sacro autem baptismate ablutis, matrimonium eiusmodi praeditum est
dignitate, ut gratiae sacramentale signum exsistat, cum Christi et Ecclesiae
coniunctionem designet.
9. Quibus rebus
in sua luce positis, perspicue et notae et necessitates coniugalis amoris
propriae patent, quas maximi est ponderis iustis aestimare momentis.
Est ante omnia amor plane humanus,
hoc est sensibilis et spiritualis. Quare non agitur solum de mero vel naturae
vel affectuum impetu, sed etiam ac praesertim de liberae voluntatis actu, eo
scilicet tendente, ut per cotidianae vitae gaudia et dolores non modo
perseveret, sed praeterea augeatur; ita nimirum ut coniuges veluti cor unum et
anima una fiant, suamque humanam perfectionem una simul adipiscantur.
Agitur deinde de amore pleno,
id est de peculiari illa personalis amicitiae forma, in qua coniuges omnia
magno animo inter se partiuntur, neque iniustas exceptiones admittunt, vel suis
dumtaxat commodis student. Qui coniugem suum re vera amat, eum profecto non
tantum ob id quod ab eo accipit, sed propter eum ipsum amat; idque libens
facit, ut eum dono sui ditet.
Ad hoc, coniugalis amor et fidelis
et exclusorius est, usque ad vitae extremum; qualem scilicet sponsus
et sponsa eo die cogitatione comprehenderunt, quo liberi planeque conscii
matrimoniali se vinculo devinxerunt. Quae coniugum fidelitas etsi interdum
habeat difficultates, nemini tamen asseverare licet, eam non esse possibilem,
cum contra quovis tempore nobilis sit meritisque uber. Posita enim volventibus
saeculis a tot coniugibus exempla non tantum probant, eam esse matrimonii
naturae consentaneam, sed insuper ex ea, veluti e fonte, intimam diuturnamque felicitatem
fluere.
Hic denique amor fecundus est,
quippe qui non totus in coniugum communione contineatur, sed eo etiam spectet
ut pergat, novasque exsuscitet vitas. Matrimonium et amor coniugalis
indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt
praestantissimum matrimonii donum, et ad ipsorum parentum bonum maxime
conferunt.8
10. Quas
ob causas amor coniugum ab ipsis exigit, ut munus suum probe noverint
paternitatem consciam attingens, quae, cum hodie optimo iure tantopere
urgeatur, est idcirco recte intellegenda. Quapropter variis legitimisque
rationibus inter se conexis ea consideretur oportet.
Si primum biologicos processus reputamus, paternitas conscia significat
cognitionem et observantiam munerum, ad eos attinentium; quoniam humana ratio
in facultate vitae procreandae biologicas deprehendit leges, quae ad humanam
personam pertinent.9
Si deinde ad impulsus innatos et
ad animi affectus spectamus, paternitas conscia necessariam declarat dominationem,
quam ratio et voluntas in eosdem exerceant necesse est.
Si postea ad condiciones
physicas, oeconomicas, psychologicas et sociales respicimus, ii paternitate
conscia fungi dicendi sunt, qui aut, prudenti consideratione magnoque animo
ducti, statuunt numerosiores suscipere liberos, aut, seriis causis moralibusque
praeceptis observatis, animum inducunt ut, vel ad certum vel ad incertum
tempus, alium filium non gignant.
Porro ea, de qua loquimur,
conscia paternitas, praecipue aliam eamque intimam secum fert rationem,
pertinentem ad ordinem moralem, quem obiectivum vocant, a Deoque statutum,
cuius recta conscientia est vera interpres. Quapropter paternitatis consciae
munus id postulat, ut coniuges sua officia erga Deum, erga seipsos, erga
familiam, erga humanam societatem agnoscant, rerum bonorumque ordine recte
servato.
Ex quo fit, ut in tradendae vitae
munere iis integrum non sit, se arbitratu suo gerere, quasi ipsis liceat vias
honestas, quas sequantur, modo omnino proprio ac libero definire; cum, contra, opera
sua ad consilium Dei Creatoris accommodare teneantur, quod hinc ipsa matrimonii
eiusque actuum natura exprimit, hinc constans Ecclesiae doctrina
declarat.10
11. Hi actus,
quibus coniuges intime et caste copulantur, et per quos vita humana propagatur,
quemadmodum recens Concilium admonuit, honesti ac digni sunt;11
iidemque legitimi esse non desinunt, etsi infecundi praevideantur propter
causas a coniugum voluntate nequaquam manantes, cum non cesset eorum destinatio
ad coniugum coniunctionem significandam roborandamque. Revera, ut usu
noscitur, non ex unaquaque coniugali congressione nova exoritur vita. Deus enim
naturales leges ac tempora fecunditatis ita sapienter disposuit, ut eadem iam
per se ipsa generationes subsequentes intervallent. Verumtamen Ecclesia, dum
homines commonet de observandis praeceptis legis naturalis, quam constanti sua
doctrina interpretatur, id docet necessarium esse, ut quilibet matrimonii
usus ad vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat.12
12. Huiusmodi doctrina, quae ab Ecclesiae Magisterio saepe
exposita est, in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua
sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis,
quae ambae in actu coniugali insunt.
Etenim propter intimam suam rationem, coniugii actus, dum maritum et uxorem
artissimo sociat vinculo, eos idoneos etiam facit ad novam vitam gignendam,
secundum leges in ipsa viri et mulieris natura inscriptas. Quodsi utraque
eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur, usus
matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad celsissimum
paternitatis munus omnino retinet, ad quod homo vocatur. Putamus nostrae
aetatis homines aptissimos esse ad perspiciendum, quam haec doctrina sit
humanae rationi consentanea.
13. Homines enim merito animadvertunt, usum matrimonii
alteri coniugi impositum, nulla ratione habita eius status eiusque iustorum
optatorum, non esse verum actum amoris, atque adeo iis adversari rebus, quas
circa necessitudines inter coniuges moralis recte postulat ordo. Pariter, si
rem considerent, fateantur oportet, actum amoris mutui, qui facultati vitam
propagandi detrimento sit, quam Deus omnium Creator secundum peculiares leges
in ea insculpsit, refragari tum divino consilio, ad cuius normam coniugium
constitutum est, tum voluntati primi vitae humanae Auctoris. Quapropter cum
quis dono Dei utitur, tollens, licet solum ex parte, significationem et finem
doni ipsius, sive viri sive mulieris naturae repugnat eorumque intimae
necessitudini, ac propterea etiam Dei consilio sanctaeque eius voluntati
obnititur. Qui vero amoris coniugalis dono fruitur, leges conservans
generationis, is non quidem dominum se confitetur fontium vitae, sed potius
ministrum consilii a Creatore initi. Sicut enim homo, in universum, corporis
sui non habet infinitam potestatem, ita etiam, et sane peculiari ratione, ne
genitalium quidem virium qua talium, quoniam hae suapte natura ad vitam humanam
progignendam spectant, cuius Deus principium est. Etenim hominum vita pro
sacra re est omnibus ducenda - commonebat Decessor Noster f.r. Ioannes
XXIII - quippe quae, inde a suo exordio, Creatoris actionem Dei
postulet.13
14. Quare primariis hisce principiis humanae et
christianae doctrinae de matrimonio nixi, iterum debemus edicere, omnino
respuendam esse, ut legitimum modum numeri liberorum temperandi, directam
generationis iam coeptae interruptionem, ac praesertim abortum directum,
quamvis curationis causa factum.14
Pariter, sicut Ecclesiae Magisterium pluries docuit, damnandum est seu viros
seu mulieres directo sterilitate, vel perpetuo vel ad tempus, afficere.15
Item quivis respuendus est actus, qui, cum coniugale commercium vel
praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales exitus ducit, id tamquam finem
obtinendum aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur.16
Neque vero, ad eos coniugales actus comprobandos ex industria fecunditate
privatos, haec argumenta ut valida afferre licet: nempe, id malum eligendum
esse, quod minus grave videatur; insuper eosdem actus in unum quoddam
coalescere cum actibus fecundis iam antea positis vel postea ponendis, atque
adeo horum unam atque parem moralem bonitatem participare. Verum enimvero, si
malum morale tolerare, quod minus grave est, interdum licet, ut aliquod maius
vitetur malum vel aliquod praestantius bonum promoveatur,17
numquam tamen licet, ne ob gravissimas quidem causas, facere mala ut eveniant
bona:18 videlicet in id voluntatem conferre, quod ex propria
natura moralem ordinem transgrediatur, atque idcirco homine indignum sit
iudicandum, quamvis eo consilio fiat, ut singulorum hominum, domesticorum
convictuum, aut humanae societatis bona defendantur vel provehantur. Quapropter
erret omnino, qui arbitretur coniugalem actum, sua fecunditate ex industria
destitutum, ideoque intrinsece inhonestum, fecundis totius coniugum vitae
congressionibus comprobari posse.
15. Ecclesia autem illas medendi rationes haud
illicitas existimat, quae ad morbos corporis curandos necessariae sunt, etiamsi
exinde oriatur procreationis impedimentum, licet praevisum, dummodo ne hoc
impedimentum ob quamlibet rationem directo intendatur.19
16. Attamen, contra huiusmodi Ecclesiae doctrinam de
coniugii moribus dirigendis, quidam nostris temporibus opponunt, ut supra
animadvertimus (n. 3), rationi humanae ius ac munus esse, eas, quas
irrationalis natura ipsi praebuerit, vires temperare easque referre ad
assequendum finem hominis bono convenientem. Nunc enim nonnulli quaerunt: ad
rem quod attinet, nonne rationi consentaneum est in tot rerum adiunctis prolis
generationem artificiose temperare, si hoc agendi modo familiae tranquillitati
atque concordiae melius consulatur et filiorum, qui iam nati sint, educandorum
magis idoneae condiciones parentur? Huic quaestioni clare respondere oportet:
scilicet Ecclesiam ante omnes primam esse in laudando atque commendando humani
intellectus usum in opere, quod hominem, ratione praeditum, tam arte cum
Creatore suo consociat; at ipsam affirmare id peragendum esse, servato rerum
ordine a Deo statuto.
Si igitur iustae adsint causae generationes subsequentes intervallandi, quae
a coniugum corporis vel animi condicionibus, aut ab externis rerum adiunctis
proficiscantur, Ecclesia docet, tunc licere coniugibus sequi vices naturales,
generandi facultatibus immanentes, in maritali commercio habendo iis dumtaxat
temporibus, quae conceptione vacent, atque adeo nasciturae proli ita consulere,
ut morum doctrina, quam modo exposuimus, haudquaquam laedatur.20
Ecclesia sibi suaeque doctrinae constat, sive cum iudicat, coniugibus licere
rationem habere temporum, quae fecunditate careant, sive cum usum earum rerum
ut semper illicitum improbat, quae conceptioni directo officiant, etiamsi haec
altera agendi ratio argumenta repetat, quae honesta et gravia videantur.
Revera, hae duae causae inter se maxime discrepant: in priore, coniuges legitime
facultate utuntur, sibi a natura data; in altera vero, iidem impediunt,
quominus generationis ordo suos habeat naturae processus. Si infitiandum non
est, coniuges in utroque casu mutua certaque consensione prolem ob probabiles
rationes vitare velle atque pro explorato habere liberos minime esse
nascituros, attamen fatendum pariter est, in priore tantum casu fieri, ut ipsi
coniuges se a maritali amplexu temporibus fecunditatem invehentibus abstinere
valeant, quotiescumque ob iustas rationes liberorum procreatio optanda non sit;
cum autem tempora conceptibus non apta redierint, fieri ut ipsi utantur
commercio ad mutuum testandum amorem atque ad promissam sibi fidem servandam. Iidem sane, haec agentes, vere et
omnino recti amoris testimonium praebent.
17. Probi homines satius etiam sibi persuaderi possunt de
veritate doctrinae, quam Ecclesia hac in re proponit, si mentem convertant ad
ea, quae secutura sunt vias rationesque, ad natorum incrementa artificio
coercenda adhibitas. In primis secum recogitent, quam lata et quam facilis via
hac agendi ratione patefieri possit, sive ad coniugum infidelitatem, sive ad
morum disciplinam passim enervandam. Neque diuturnus rerum usus necessarius
est, ut quis compertam habeat humanam infirmitatem, atque intellegat, homines -
ac praesertim iuvenes, cupiditatibus tam obnoxios - incitamentis indigere ad
moralem legem servandam, ac nefas esse iisdem facilem praebere viam ad legem
ipsam violandam. Id etiam reformidandum est, ne viri, hisce usibus conceptioni
officientibus iam assueti, mulierum reverentiam obliviscantur, earumque
corporis animique aequilibritate posthabita, easdem quoddam reddant
instrumentum suae ipsorum cupiditati inserviens, nec iam eas ut consortes
existiment, quas observantia et amore prosequi debeant.
Denique diligenter perpendatur, quam periculosa potestas hoc modo iis
publicae rei Moderatoribus concedatur, qui de legis moralis praeceptis minime
sint solliciti. Numquis reprehendat supremos Civitatis Moderatores, qui ad
totius suae Nationis componendas difficultates id usurpent, quod coniugibus
tamquam licitum agnoscatur ad quandam familiae difficultatem dissolvendam? Quis
prohibeat, quominus publicae Auctoritates viis concipiendae proli contrariis
faveant, quas efficaciores esse duxerint, immo eas omnibus adhibendas
praecipiant, quotiescumque id necessarium reputaverint? Ita sane fiat, ut
homines, cum divinae legi insitas difficultates vitare percupiant, quas
singuli, vel familiae, vel socialis convictus experiantur, publicarum Auctoritatum
arbitrio potestatem permittant, sese in coniugum maxime proprium et intimum
munus interponendi.
Quare, nisi velimus ut procreandae vitae officium hominum arbitratui
concedatur, necessario aliquos fines, quos ultra progredi non liceat,
agnoscamus oportet illi potestati, quam homo in proprium corpus in eiusque
naturalia munera habere potest; fines, dicimus, quos nemini, sive privato sive
publica auctoritate praedito, violare licet. Qui limites non aliam ob causam
statuuntur, quam ob reverentiam, quae toti humano corpori eiusque naturalibus
muneribus debetur, secundum principia, quae supra memoravimus, et rectam
intellegentiam principii totalitatis, ut aiunt, quod Decessor Noster v. m. Pius
XII illustravit.21
18. Praevideri potest, non omnes fortasse traditam
huiusmodi doctrinam facile accepturos esse, cum nimis multae obstrepant voces,
quae, recentioribus divulgationis instrumentis auctae, ab Ecclesiae voce
discrepent. Ecclesia autem, cui mirum non est, se, haud secus ac divinum Conditorem
suum, positam esse in signum cui contradicetur,22 non
idcirco iniunctum sibi praetermittit officium, totam legem moralem, cum
naturalem tum evangelicam, humiliter ac firmiter praedicandi.
Cum Ecclesia utramque hanc legem non condiderit, eiusdem non arbitra, sed
tantummodo custos atque interpres esse potest, eique numquam fas erit licitum
declarare, quod revera illicitum est, cum id suapte natura germano hominis bono
semper repugnet.
Dum moralem coniugii legem integram servat, Ecclesia probe novit se
adiutricem operam conferre ad verum civilem cultum inter homines instaurandum;
ac praeterea hominem incitat, ne se officiis suis abdicet, technicis artibus
sese committens; quo fit, ut ipsa coniugum dignitatem in tuto ponat. Hac agendi
ratione Ecclesia, Divini Salvatoris exemplo et doctrinae inhaerens, ostendit se
sincero generosoque amore prosequi homines, quos inde ab hoc terrestri itinere
iuvare contendit, ut non secus atque filii vitam Dei viventis, omnium
hominum Patris, participent.23
|