III
19. Verba autem haec Nostra haud plane Ecclesiae, omnium
gentium Matris ac Magistrae, cogitationes et sollicitudines exprimerent, nisi
homines, antea ad Dei legem de coniugio servandam colendamque incitatos, in
liberorum numero honeste ordinando etiam sustinerent inter ipsas asperas vitae
condiciones, quibus domestici convictus ac nationes nostro hoc tempore
premuntur. Ecclesia enim erga homines non aliter ac Divinus Redemptor se gerere
potest: scilicet eorum infirmitatem cognoscit, miseratur turbas, peccatores
excipit; facere autem non potest, quin legem doceat, quae reapse propria est
vitae humanae ad suam germanam veritatem restitutae, atque a Dei Spiritu
actae.24
20. Ecclesiae doctrina de liberorum incremento recte
ordinando, quae legem divinam ipsam promulgat, sine dubio multis talis
videbitur, ut nonnisi difficulter, immo etiam nullo modo servari possit. At
revera, sicut bona omnia quae sua nobilitate et utilitate praestant, haec lex a
singulis hominibus, a familiis et ab hominum consortione firma proposita
multosque labores postulat. Immo eadem servari nequit nisi opitulante Dei
gratia, qua bona hominum voluntas fulcitur ac roboratur. Iis autem, qui rem
diligenter perpendant, labores illi profecto videbuntur hominum dignitatem
augere et humanae societati beneficia conferre.
21. Recta autem et honesta nasciturae prolis ordinatio id
primum a coniugibus postulat, ut vera vitae familiaeque bona penitus agnoscant
et existiment, itemque sibi ac suis motibus perfecte moderari consuescant.
Nihil profecto est dubii, quin naturae impetibus, rationis liberaeque
voluntatis ope, imperare asceseos sit opus, ut nempe amoris significationes,
coniugalis vitae propriae, cum recto ordine congruant; quod praesertim ad usum
continentiae, certis temporis intervallis servandae, requiritur. Verum
huiusmodi disciplina, unde coniugum castimonia elucet, adeo eorum amori non
obest, ut maiore eundem humanitatis sensu perfundat. Quodsi huiusmodi
disciplina assiduam virium intentionem exigit, salutari tamen eius virtute
coniuges seipsos plene excolunt spiritualibusque bonis ditantur: ea enim
domestico convictui amplos tranquillitatis ac pacis fructus affert atque
solvendis alius generis difficultatibus prodest; ea alterius coniugis curam et
observantiam erga alterum fovet, coniuges in immodico sui amore depellendo, qui
germanae repugnat caritati, adiuvat; eosdemque ad conscientiam munerum
exsequendorum erigit. Ea denique
parentibus intimam et efficaciorem auctoritatem ad liberos educandos confert,
dum pueri et iuvenes, aetate procedentes, vera hominis bona congruenter putant,
et mentis sensuumque vires placide et apte exercent.
22. Hane vero
nacti opportunitatem, educatores eosque omnes, quorum ius et officium est
communi humanae consortionis bono prospicere, commonere volumus de necessitate
eum rerum statum inducendi, qui colendae castitati faveat, ut scilicet germana
libertas licentiam vincat, moralis ordinis normis plane servatis.
Quidquid ergo in hodiernis
socialis, ut aiunt, communicationis instrumentis sensus commovet dissolutosque
mores alit, pariterque quaevis scribendi obscenitas turpiumque spectaculorum
forma palam atque uno ore iis omnibus improbanda sunt viris, qui tum civilis
cultus provehendi, tum praecipuorum animi bonorum tuendorum sollicitudine
tenentur. Perperam enim huiusmodi pravitates quis probare conetur, causas ex
artibus doctrinisque quaerens,25 vel argumenta sumens ex
libertate, quam forte hac in provincia publicae Auctoritates permittant.
23. Ita igitur
Nationum Rectores alloqui placet, quippe quibus potissimum onus boni communis
tutandi iniunctum sit, liceatque tantopere ad bonos tuendos mores conferre: ne
umquam patiantur honestos corruere mores vestrorum populorum; prohibeant
omnino, ne per leges in familiam, quae primaria est particula Civitatis, ii
usus incedant, qui naturali et divinae legi adversentur. Alia enim via civilis
Auctoritas quaestionem de multitudinis incremento dissolvere et potest et
debet: videlicet providas familiis leges ferendo populosque tam
sapienter educando, ut sive morum lex sive civium libertas in tuto collocentur.
Equidem probe novimus, quantum
haec causa difficultatis afferat publicae rei Moderatoribus, in iis praesertim
Civitatibus quae ad progressum nituntur. Atque Nos, iustas, quibus afficiuntur,
curas perspicientes, Encyclicas Litteras edidimus, quibus Populorum
Progressio est index. Sed nunc una cum Decessore Nostro ven. rec. Ioanne
XXIII haec verba iteramus: eas quaestiones ... dissolvi oportere, ut neque
vias homo neque rationes sequatur, a sua dignitate aversas; quales ii tradere
non verentur, qui hominem ipsum eiusque vitam ad materiam omni ex parte
referendos esse opinantur. Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse
censemus, si rerum oeconomicarum et socialium progressiones cum singulorum
civium tum universae humanae societatis servent et augeant veri nominis
bona.26 Neque profecto sine gravi iniuria fiat, si
divinae Providentiae id tribuatur, quod, contra, proficisci videtur a minus
sapienti reipublicae gubernandae ratione, vel a tenuiore quodam socialis
iustitiae sensu, vel a bonorum copia sui commodi causa congesta, vel denique a
socordi neglegentia in laboribus oneribusque suscipiendis, quibus populus
omnesque eius filii ad amplius vivendi genus evehantur.27
Utinam universae Auctoritates, quas penes res est - quemadmodum earum quaedam
tam egregie iam faciunt - incepta ac nisus excitatis viribus renovent! Neque
remittat studium mutua communicandi auxilia inter omnes magnae hominum familiae
partes: hanc prope infinitam provinciam patere putamus, in qua maxima
Instituta, ad plures nationes pertinentia, suam operam ponant.
24. Nune autem
Nostrae cohortationis verbis viros scientiarum studiosos prosequi libet, qui
multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum inservire possunt,
si collatis studiis diversas condiciones, honestae ordinationi procreationis
humanae faventes, penitius elucidare conentur.28 Id enim
in primis exoptandum est - quod antea fuit Pii XII votum - ut medica ars ad
honeste temperandae prolis satis certum fundamentum statuere valeat, quod in
perspectis naturalibus vicibus consistat.29 Ita quidem docti
homines, ii praesertim qui catholico nomine censentur, sua data opera res
plane se habere ostendent, ut Ecclesia docet, nempe veram contradictionem
inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi
adesse non posse.30
25. Nunc vero Nostra oratio peculiari modo ad filios
Nostros convertitur, ad eos praesertim, quos Deus in matrimonii statu ad sibi
serviendum vocat. Ecclesia enim, dum inviolabiles divinae legis condiciones
tradit, salutem nuntiat viasque gratiae per sacramenta reserat, unde homo nova
efficitur creatura, quae in caritate germanaque libertate superno sui Creatoris
et Salvatoris consilio respondeat suaveque etiam Christi iugum sentiat.31
Eius igitur voci modeste obsecuti, christiani coniuges meminerint, suam
vocationem ad vitam christianam, e baptismate exortam, sacramento Matrimonii
amplius et explicatam et confirmatam esse. Eodem namque ipsi roborantur et
veluti consecrantur, ut fideliter munia sua exsequantur, vocationem ad
expletam sui formam perficiant, christianumque testimonium, ut eos addecet,
coram mundo edant.32 Tale enim munus Dominus iisdem
committit, ut hominibus patefaciant illius legis sanctitatem itemque
suavitatem, qua mutuus eorum amor cum adiutrice opera ab ipsis data amori Dei,
humanae vitae auctoris, arte coniungitur.
Nullo sane modo hic reticere volumus difficultates, interdum graves, in quas
christianorum coniugum vita incurrit: nam iis, ut unicuique nostrum, angusta
porta, et arta via est, quae ducit ad vitam.33 Attamen
huiusce spe vitae tamquam clarissima luce eorum iter collustretur, dum forti
contendunt animo, ut sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo34,
plane noscentes praeterire figuram huius mundi.35
Quapropter coniuges destinatos sibi labores libenter suscipiant, cum fide
tum ea spe roborati, quae non confundit: quia caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis;36
assidua deinde prece divinum auxilium implorent atque praesertim e perenni
Eucharistiae fonte gratiam et caritatem hauriant. Si autem peccatis adhuc
retineantur, ne concidant animo, sed humiles et constantes ad Dei misericordiam
confugiant, quam abunde Paenitentiae Sacramentum dilargitur. Huiusmodi profecto ratione ad coniugalis vitae
perfectionem pervenire poterunt, quam Apostolus his verbis exponit: Viri
diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam( ... ) Ita et viri debent diligere uxores suas ut
corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem
suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ( ...
). Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor
autem timeat virum suum.37
26.
Eorurn autem fructuum, qui maturescunt si acri animi intentione lex divina
custoditur, praestantissimus sane colligitur, cum ipsi coniuges haud raro alios
quoque experientiae suae participes facere cupiunt. Inde fit, ut ipsa laicorum
vocationis amplitudine novum quoddam ac perinsigne apostolatus genus
comprehendatur, quo pares paribus inserviunt: tum enim ipsi coniuges
apostolicum pro ceteris coniugibus munus obeunt, quibus sese duces praebent.
Quod profecto inter tot christiani apostolatus formas opportunissimum hodie
esse videtur.38
27.
Egregiam pariter reverentiam praestamus medicis artisque salutaris ministris,
qui, in suo quisque munere exsequendo, ea quae ab ipsis praecipua christianae
vocationis ratio postulat, potius quam humanam quamlibet utilitatem, servare
student. Constantes igitur perseverent in proposito iis semper consiliis
favendi, quae et fidei et rectae rationi adhaerescant, eoque contendant, ut
iisdem in peculiari suo coetu assensionem et observantiam concilient.
Praetereaque id tamquam proprium artis suae munus habeant, necessariam huiusce
difficilioris provinciae doctrinam sibi plane comparare, ut nempe sententiam
exquirentibus coniugibus recta dare consilia iustamque ostendere viam possint,
quae iure ac merito ab ipsis postulentur.
28. Vos autem, dilecti Filii sacerdotes, qui pro sacro,
quo fungimini, munere sive singulorum hominum sive familiarum consultores ac
spirituales duces agitis, magna Nos pleni fiducia compellamus.
Vestrum namque praecipuumque officium est - vos praesertim alloquimur, qui
moralem theologiam traditis - Ecclesiae de matrimonio doctrinam integre
aperteque proponere. Vos primi in ministerio vestro perfungendo exemplum
sinceri obsequii edite, quod interius exteriusque ecclesiastico Magisterio
tribuendum est. Etenim nostis tali vos obsequio devinciri non potius illis de
causis, quae allatae sunt, quam ob Sancti Spiritus lumen, quo praecipue
Ecclesiae Pastores in explananda veritate fruuntur.39 Neque
vos fugit, summi esse momenti, ad animorum pacem populique christiani unitatem
servandam, ut in re morali ita in re dogmatica omnes Ecclesiae Magisterio
parere eodemque uti sermone. Quamobrem, sollicitiora verba magni Apostoli Pauli
usurpantes, toto vos pectore iterum appellamus: Obsecro ... vos fratres per
nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in
vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem
sententia.40
29. Porro si nihil de salutari Christi doctrina demittere
praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum
tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum
hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit. Is enim, cum venisset non
ad iudicandum, sed ad salvandum mundum,41 acerbe quidem
severus in peccata, sed patiens ac misericors in peccatores fuit.
Suis igitur difficultatibus
afflictati, coniuges in sermone et in corde sacerdotis expressam veluti
imaginem vocis et amoris nostri Redemptoris inveniant.
Fiduciae autem pleni loquamini, dilecti Filii, pro certo habentes, Sanctum
Dei Spiritum, dum adest Magisterio rectam proferenti doctrinam, intus corda
fidelium illustrare eosque ad assentiendum invitare. Coniuges vero necessariam
precandi viam edocete, apteque instituite, ut saepius magna cum fide ad
Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedant, neque umquam pro sua
infirmitate animos demittant.
30. Sed nunc, Encyclicas hasce Litteras concludentes, ad
vos, dilecti ac venerabiles in episcopali munere Fratres, quibuscum curas de
spirituali bono Populi Dei artius participamus, mentem Nostram reverenter
amanterque convertimus. Etenim vos omnes instanti hac petitione invitamus, ut
vestris praeeuntes sacerdotibus, sacri ministerii adiutoribus, vestrisque
fidelibus, omni studio nullaque mora in matrimonii tutelam in eiusque
sanctitudinem asserendam incumbatis, quo magis usque coniugalis vita humanam
christianamque sui perfectionem assequatur. Id vero muneris tamquam maximum opus et onus, in praesenti vobis
commissum, habetote. Nam, ut plane nostis, idem munus certam pastoralis
ministerii ordinationem postulat, quae ad omnes humanae industriae provincias,
nempe ad res oeconomicas, bonas doctrinas socialesque rationes pertinet: quae
omnia si magis simulque progredientur, tum non solum tolerabilior, sed et
facilior itemque laetior vita parentum ac liberorum in intimo familiarum sinu
evadet, atque fraterna uberior caritate veraque pace tutior fiet convictus in
hominum societate, sancte servato consilio, quod Deus de mundo mente concepit.
31. Vos,
venerabiles Fratres, vos dilectissimi Filii, vosque omnes, bonae voluntatis
homines, ad grande profecto opus et educationis et progressionis atque
caritatis Nos nunc advocamus, firmissima freti Ecclesiae doctrina, quam Petri
Successor, una cum catholici episcopatus Fratribus, fideliter custodit atque
interpretatur. Quod magnum revera opus, ut persuasissimum Nobis habemus, tum
mundi tum Ecclesiae bono cedit, siquidem homo ad veram felicitatem, quam totis
sui animi viribus affectat, pervenire nequit, nisi leges observat, a summo Deo
in ipsius natura insculptas, quae sunt prudenter amanterque colendae. Tanto
igitur operi, nec non vobis omnibus ac potissimum coniugibus, a Deo sanctissimo
et misericordissimo supernarum copiam gratiarum imploramus, quarum pignus
Apostolicam Nostram Benedictionem libenter vobis impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi
Apostoli, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
|