Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus VI Humanae vitae IntraText CT - Text |
|
|
Benediction VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 1. HUMANAE VITAE tradendae munus gravissimum, ex quo coniuges liberam et consciam Deo Creatori tribuunt operam, magnis semper ipsos affecit gaudiis, quae tamen aliquando non paucae difficultates et angustiae sunt secutae. Quod munus sustinere si omni tempore coniugum conscientiae arduas facessivit quaestiones, at recens humanae societatis cursus eiusmodi mutationes invexit, ut novae quaestiones sint exortae, quas Ecclesiae ignorare non liceat, utpote quae cum rebus conectantur, tantopere ad hominum vitam et felicitatem pertinentibus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |