Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus VI Humanae vitae IntraText CT - Text |
|
|
I 2. Re enim vera inductae mutationes et magni momenti et varii generis sunt. Agitur in primis de aucto celeriter natorum numero, ob quem extimescunt plures, ne mundi hominum multitudines celerius crescant quam vitae opes, quae praesto sint, admittant, atque adeo tot familiae totque populi, ad progressum nitentes, etiam maioribus incommodis exinde angantur. Qua ex re ita sollicitari publicae Auctoritates facile possunt, ut huiusmodi periculum vel acrioribus rationibus propulsare velint. Accedit quod non tantum operarum et habitationum condiciones, sed etiam increbrescentes necessitates sive in re oeconomica sive in erudienda docendaque iuventute id genus vitae statum praestant, in quo saepe onerosum sit hodie grandiori liberorum numero apte consulere. Id quoque notatur, quodammodo mutatum esse sensum, praeterquam de mulieris persona deque eius munere in hominum societate, etiam de amoris coniugum pretio in matrimonio, deque actibus coniugum iudicandis, si hunc amorem spectemus. Denique illud praesertim animadvertendum est, hominem tam mirifice profecisse in naturae viribus cum moderandis tum ad rationem scite componendis, ut hanc moderationem ad totam suam vitam proferre conetur: hoc est, ad suum corpus, ad sui animi vires, ad vitam socialem, ad ipsasque leges propagationem vitae regentes. 3. Ex quo rerum statu novae se erumpunt quaestiones. An, ratione habita sive vitae condicionum, quae nunc sunt, sive significationis, quam maritales amplexus quoad concordiam mutuamque fidelitatem coniugum habent, normas morales, quae hodie obtinent, recognoscere non conveniat, si praesertim reputetur, eas nonnisi per gravia incommoda, aliquando fortissimis viris digna, servari posse. An praeterea, principio totalitatis, quod appellant, in hac re adhibito, non liceat arbitrari consilium fecunditatis minus uberis, sed magis rationi consentaneae, posse actum, physice sterilitatem afferentem, in licitam providamque gignendae prolis moderationem vertere? An videlicet fas non sit opinari finem procreandae prolis potius ad totam coniugum vitam, quam ad singulos quosque eius actus pertinere? Quaerunt insuper num, ob suorum officiorum conscientiam, qua hodie magis homines fruuntur, tempus iam ipsis advenerit, quo tradendae vitae munus potius rationi et voluntati suae, quam certis sui corporis vicibus, sit tribuendum. 4. Cuius certe generis quaestiones ab Ecclesiae Magisterio novam eamque altiorem considerationem postulabant circa principia moralis doctrinae de matrimonio, quae in lege naturali, divina Revelatione illustrata ditataque, nititur. Nemo sane christifidelium eat infitias, ad Ecclesiae Magisterium interpretationem legis moralis naturalis spectare. Haud namque dubium est – ut saepenumero Decessores Nostri pronuntiaverunt 1– Christum Iesum, cum Petrum ceterosque Apostolos divinae potestatis suae participavisset, eosque ad omnes gentes praeceptis suis docendas misisset2, illos ipsos totius de moribus legis certos custodes interpretesque instituisse: hoc est, non solius legis evangelicae, sed etiam naturalis. Nam naturalis quoque lex voluntatem Dei declarat, cuius utique fidelis obtemperatio ad aeternam salutem est hominibus necessaria.3 Hoc autem mandatum Ecclesia persecuta, omni tempore, sed recentiore aetate copiosius, sive de matrimonii natura, sive de recto coniugum iurium usu, sive de ipsorum officiis congrua dedit documenta.4 5. Eiusdem vero muneris conscientia ducti, Coetum a Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII mense Martio anni MDCCCCLXIII constitutum probavimus atque amplificavimus, qui praeter multos viros, disciplinarum ad hanc rem attinentium studiosos, paria etiam coniugum complectebatur. Hic autem Coetus non eo solum spectabat, ut consilia sententiasque exquireret circa quaestiones, vitam coniugalem in primisque rectam progignendae prolis temperationem attingentes, sed exquisita insuper opportune referret, ut Ecclesiae Magisterium exspectationi, qua de hac re et christifideles et ceteri mundi homines tenerentur, apte responderet5. Quibus peritorum investigationibus acceptis, atque sententiis consiliisque a non paucis Fratribus Nostris in Episcopatu partim ad Nos sponte missis, partim a Nobis rogatis, licuit Nobis omnes multiplicis argumenti partes diligentius perpendere. Quam ob causam universis gratissimum animum Nostrum profitemur. 6. Attamen conclusiones, ad quas Coetus pervenerat, a Nobis tales existimari non poterant, quae vim iudicii certi ac definiti prae se ferrent, quaeque Nos officio liberarent, tam gravis momenti quaestionem per Nosmetipsos consideratione expendendi; his vel etiam de causis, quod in Coetu plena sententiarum consensio de normis moralibus proponendis afuerat, quodque praesertim quaedam quaestionis dissolvendae viae rationesque exstiterant, a doctrina morali de matrimonio, a Magisterio Ecclesiae firma constantia proposita, discedentes. Quare, actis ad Nos missis accurate expensis, re diligentissime mente animoque excussa, assiduisque Deo admotis precibus, vi mandati, Nobis a Christo commissi, nunc gravibus huius generis quaestionibus responsum dare censemus.
|
1 Cfr. Pii IX, Litt. Enc. Qui pluribus: Pii IX P. M. Acta, 1, pp. 9-10; S. Pii X, Litt. Enc. Singulari quadam: A.A.S., IV, (1912) p. 658; Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S.,XXII, (1930) pp. 579-581; Pii XII, Alloc. Magnificate Dominum ad Episcopos totius catholici orbis: A.A.S., XLVI (1954) pp. 671-672; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S., LIII (1961) p. 457. 2 Cfr. Matth. 28, 18-19. 3 Cfr. Matth. 7, 21. 4 Cfr. Catech. Rom. Cone. Trid. p. II, c. VIII; Leonis XIII Litt. Enc. Arcanum: Acta Leonis XIII, II (1880) pp. 26-29; Pii XI, Litt. Enc. Divini Illius Magistri: A.A.S., XXII (1930) pp. 58-61; Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S., XXII (1930) pp. 545-546; Pii XII, Alloc. ad Societatem Italicam medico-biologicam a S. Luca: Discorsi e Radiomessaggi di S.S. Pio XII, VI, pp. 191-192; Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A.A.S., XLIII (1951) pp. 835-854; ad Conventum Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem Familiarum fecundarum, A.A.S., XLIII (1951) pp. 857-859; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A.A.S., L, (1958) pp. 734-735; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S., LIII (1961) pp. 446-447; Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, nn. 47-52: A.A.S., LVIII (1966) pp. 1067-1074; Codex Iuris Canonici, cc. 1067; 1068, §1; 1076, §§ 1-2. 5 Cfr. Pauli VI, Alloc. ad sacrum Cardinalium Collegium: A.A.S., LVI (1964) p. 588; ad Coetum cognoscentium quaestiones de multitudine, de familia deque nativitate: A.A.S. LVII (1965) p. 388; ad Conventum Societatis Italicae de Obstetricia, deque Gynecologia: A.A.S., LVIII (1966) p. 1168. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |