Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus VI Humanae vitae IntraText CT - Text |
|
|
II 7. De propaganda prole quaestio, non secus atque quaelibet quaestio humanam vitam attingens, ultra particulares alias eiusdem generis rationes - cuiusmodi eae sunt, quae biologicae aut psychologicae, demographicae aut sociologicae appellantur - ita circumspicienda est, ut totum hominem, totumque, ad quod is vocatus est, munus complectatur, quod non tantum ad naturalia et terrena, sed etiam ad supernaturalia et aeterna pertinet. Quoniamque, qui multi artificiosas vias defendere conantur, quibus liberorum numerus coerceatur, iidem sive coniugalis amoris, sive paternitatis sui officii consciae requisita praetexunt, necesse idcirco est, duo haec gravia vitae matrimonialis elementa accurate definire atque illustrare. Quod sane facturi sumus, ea praecipue in memoriam redigentes, quae recens hac de re Concilium Vaticanum II, Constitutione pastorali edita a verbis Gaudium et spes incipiente, summa auctoritate exposuit. 8. Iamvero coniugalis amor tunc nobis maxime veram suam naturam nobilitatemque ostendet, si illum, quasi a supremo quodam fonte, a Deo manare cogitaverimus, qui Caritas est,6 quique Pater est, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.7 Tantum igitur abest, ut matrimonium e casu quodam vel e caeco naturalium virium cursu nascatur, ut reapse illud sapienter providenterque Creator Deus ea mente instituerit, ut in hominibus suum amoris consilium efficeret. Quocirca per mutuam sui donationem, quae ipsorum propria est et exclusoria, coniuges illam persequuntur personarum communionem, qua se invicem perficiant, ut ad novorum viventium procreationem et educationem cum Deo operam socient. Sacro autem baptismate ablutis, matrimonium eiusmodi praeditum est dignitate, ut gratiae sacramentale signum exsistat, cum Christi et Ecclesiae coniunctionem designet. 9. Quibus rebus in sua luce positis, perspicue et notae et necessitates coniugalis amoris propriae patent, quas maximi est ponderis iustis aestimare momentis. Est ante omnia amor plane humanus, hoc est sensibilis et spiritualis. Quare non agitur solum de mero vel naturae vel affectuum impetu, sed etiam ac praesertim de liberae voluntatis actu, eo scilicet tendente, ut per cotidianae vitae gaudia et dolores non modo perseveret, sed praeterea augeatur; ita nimirum ut coniuges veluti cor unum et anima una fiant, suamque humanam perfectionem una simul adipiscantur. Agitur deinde de amore pleno, id est de peculiari illa personalis amicitiae forma, in qua coniuges omnia magno animo inter se partiuntur, neque iniustas exceptiones admittunt, vel suis dumtaxat commodis student. Qui coniugem suum re vera amat, eum profecto non tantum ob id quod ab eo accipit, sed propter eum ipsum amat; idque libens facit, ut eum dono sui ditet. Ad hoc, coniugalis amor et fidelis et exclusorius est, usque ad vitae extremum; qualem scilicet sponsus et sponsa eo die cogitatione comprehenderunt, quo liberi planeque conscii matrimoniali se vinculo devinxerunt. Quae coniugum fidelitas etsi interdum habeat difficultates, nemini tamen asseverare licet, eam non esse possibilem, cum contra quovis tempore nobilis sit meritisque uber. Posita enim volventibus saeculis a tot coniugibus exempla non tantum probant, eam esse matrimonii naturae consentaneam, sed insuper ex ea, veluti e fonte, intimam diuturnamque felicitatem fluere. Hic denique amor fecundus est, quippe qui non totus in coniugum communione contineatur, sed eo etiam spectet ut pergat, novasque exsuscitet vitas. Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum, et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt.8 10. Quas ob causas amor coniugum ab ipsis exigit, ut munus suum probe noverint paternitatem consciam attingens, quae, cum hodie optimo iure tantopere urgeatur, est idcirco recte intellegenda. Quapropter variis legitimisque rationibus inter se conexis ea consideretur oportet. Si primum biologicos processus reputamus, paternitas conscia significat cognitionem et observantiam munerum, ad eos attinentium; quoniam humana ratio in facultate vitae procreandae biologicas deprehendit leges, quae ad humanam personam pertinent.9 Si deinde ad impulsus innatos et ad animi affectus spectamus, paternitas conscia necessariam declarat dominationem, quam ratio et voluntas in eosdem exerceant necesse est. Si postea ad condiciones physicas, oeconomicas, psychologicas et sociales respicimus, ii paternitate conscia fungi dicendi sunt, qui aut, prudenti consideratione magnoque animo ducti, statuunt numerosiores suscipere liberos, aut, seriis causis moralibusque praeceptis observatis, animum inducunt ut, vel ad certum vel ad incertum tempus, alium filium non gignant. Porro ea, de qua loquimur, conscia paternitas, praecipue aliam eamque intimam secum fert rationem, pertinentem ad ordinem moralem, quem obiectivum vocant, a Deoque statutum, cuius recta conscientia est vera interpres. Quapropter paternitatis consciae munus id postulat, ut coniuges sua officia erga Deum, erga seipsos, erga familiam, erga humanam societatem agnoscant, rerum bonorumque ordine recte servato. Ex quo fit, ut in tradendae vitae munere iis integrum non sit, se arbitratu suo gerere, quasi ipsis liceat vias honestas, quas sequantur, modo omnino proprio ac libero definire; cum, contra, opera sua ad consilium Dei Creatoris accommodare teneantur, quod hinc ipsa matrimonii eiusque actuum natura exprimit, hinc constans Ecclesiae doctrina declarat.10 11. Hi actus, quibus coniuges intime et caste copulantur, et per quos vita humana propagatur, quemadmodum recens Concilium admonuit, honesti ac digni sunt;11 iidemque legitimi esse non desinunt, etsi infecundi praevideantur propter causas a coniugum voluntate nequaquam manantes, cum non cesset eorum destinatio ad coniugum coniunctionem significandam roborandamque. Revera, ut usu noscitur, non ex unaquaque coniugali congressione nova exoritur vita. Deus enim naturales leges ac tempora fecunditatis ita sapienter disposuit, ut eadem iam per se ipsa generationes subsequentes intervallent. Verumtamen Ecclesia, dum homines commonet de observandis praeceptis legis naturalis, quam constanti sua doctrina interpretatur, id docet necessarium esse, ut quilibet matrimonii usus ad vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat.12 12. Huiusmodi doctrina, quae ab Ecclesiae Magisterio saepe exposita est, in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt. Etenim propter intimam suam rationem, coniugii actus, dum maritum et uxorem artissimo sociat vinculo, eos idoneos etiam facit ad novam vitam gignendam, secundum leges in ipsa viri et mulieris natura inscriptas. Quodsi utraque eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur, usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad celsissimum paternitatis munus omnino retinet, ad quod homo vocatur. Putamus nostrae aetatis homines aptissimos esse ad perspiciendum, quam haec doctrina sit humanae rationi consentanea. 13. Homines enim merito animadvertunt, usum matrimonii alteri coniugi impositum, nulla ratione habita eius status eiusque iustorum optatorum, non esse verum actum amoris, atque adeo iis adversari rebus, quas circa necessitudines inter coniuges moralis recte postulat ordo. Pariter, si rem considerent, fateantur oportet, actum amoris mutui, qui facultati vitam propagandi detrimento sit, quam Deus omnium Creator secundum peculiares leges in ea insculpsit, refragari tum divino consilio, ad cuius normam coniugium constitutum est, tum voluntati primi vitae humanae Auctoris. Quapropter cum quis dono Dei utitur, tollens, licet solum ex parte, significationem et finem doni ipsius, sive viri sive mulieris naturae repugnat eorumque intimae necessitudini, ac propterea etiam Dei consilio sanctaeque eius voluntati obnititur. Qui vero amoris coniugalis dono fruitur, leges conservans generationis, is non quidem dominum se confitetur fontium vitae, sed potius ministrum consilii a Creatore initi. Sicut enim homo, in universum, corporis sui non habet infinitam potestatem, ita etiam, et sane peculiari ratione, ne genitalium quidem virium qua talium, quoniam hae suapte natura ad vitam humanam progignendam spectant, cuius Deus principium est. Etenim hominum vita pro sacra re est omnibus ducenda - commonebat Decessor Noster f.r. Ioannes XXIII - quippe quae, inde a suo exordio, Creatoris actionem Dei postulet.13 14. Quare primariis hisce principiis humanae et christianae doctrinae de matrimonio nixi, iterum debemus edicere, omnino respuendam esse, ut legitimum modum numeri liberorum temperandi, directam generationis iam coeptae interruptionem, ac praesertim abortum directum, quamvis curationis causa factum.14 Pariter, sicut Ecclesiae Magisterium pluries docuit, damnandum est seu viros seu mulieres directo sterilitate, vel perpetuo vel ad tempus, afficere.15 Item quivis respuendus est actus, qui, cum coniugale commercium vel praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales exitus ducit, id tamquam finem obtinendum aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur.16 Neque vero, ad eos coniugales actus comprobandos ex industria fecunditate privatos, haec argumenta ut valida afferre licet: nempe, id malum eligendum esse, quod minus grave videatur; insuper eosdem actus in unum quoddam coalescere cum actibus fecundis iam antea positis vel postea ponendis, atque adeo horum unam atque parem moralem bonitatem participare. Verum enimvero, si malum morale tolerare, quod minus grave est, interdum licet, ut aliquod maius vitetur malum vel aliquod praestantius bonum promoveatur,17 numquam tamen licet, ne ob gravissimas quidem causas, facere mala ut eveniant bona:18 videlicet in id voluntatem conferre, quod ex propria natura moralem ordinem transgrediatur, atque idcirco homine indignum sit iudicandum, quamvis eo consilio fiat, ut singulorum hominum, domesticorum convictuum, aut humanae societatis bona defendantur vel provehantur. Quapropter erret omnino, qui arbitretur coniugalem actum, sua fecunditate ex industria destitutum, ideoque intrinsece inhonestum, fecundis totius coniugum vitae congressionibus comprobari posse. 15. Ecclesia autem illas medendi rationes haud illicitas existimat, quae ad morbos corporis curandos necessariae sunt, etiamsi exinde oriatur procreationis impedimentum, licet praevisum, dummodo ne hoc impedimentum ob quamlibet rationem directo intendatur.19 16. Attamen, contra huiusmodi Ecclesiae doctrinam de coniugii moribus dirigendis, quidam nostris temporibus opponunt, ut supra animadvertimus (n. 3), rationi humanae ius ac munus esse, eas, quas irrationalis natura ipsi praebuerit, vires temperare easque referre ad assequendum finem hominis bono convenientem. Nunc enim nonnulli quaerunt: ad rem quod attinet, nonne rationi consentaneum est in tot rerum adiunctis prolis generationem artificiose temperare, si hoc agendi modo familiae tranquillitati atque concordiae melius consulatur et filiorum, qui iam nati sint, educandorum magis idoneae condiciones parentur? Huic quaestioni clare respondere oportet: scilicet Ecclesiam ante omnes primam esse in laudando atque commendando humani intellectus usum in opere, quod hominem, ratione praeditum, tam arte cum Creatore suo consociat; at ipsam affirmare id peragendum esse, servato rerum ordine a Deo statuto. Si igitur iustae adsint causae generationes subsequentes intervallandi, quae a coniugum corporis vel animi condicionibus, aut ab externis rerum adiunctis proficiscantur, Ecclesia docet, tunc licere coniugibus sequi vices naturales, generandi facultatibus immanentes, in maritali commercio habendo iis dumtaxat temporibus, quae conceptione vacent, atque adeo nasciturae proli ita consulere, ut morum doctrina, quam modo exposuimus, haudquaquam laedatur.20 Ecclesia sibi suaeque doctrinae constat, sive cum iudicat, coniugibus licere rationem habere temporum, quae fecunditate careant, sive cum usum earum rerum ut semper illicitum improbat, quae conceptioni directo officiant, etiamsi haec altera agendi ratio argumenta repetat, quae honesta et gravia videantur. Revera, hae duae causae inter se maxime discrepant: in priore, coniuges legitime facultate utuntur, sibi a natura data; in altera vero, iidem impediunt, quominus generationis ordo suos habeat naturae processus. Si infitiandum non est, coniuges in utroque casu mutua certaque consensione prolem ob probabiles rationes vitare velle atque pro explorato habere liberos minime esse nascituros, attamen fatendum pariter est, in priore tantum casu fieri, ut ipsi coniuges se a maritali amplexu temporibus fecunditatem invehentibus abstinere valeant, quotiescumque ob iustas rationes liberorum procreatio optanda non sit; cum autem tempora conceptibus non apta redierint, fieri ut ipsi utantur commercio ad mutuum testandum amorem atque ad promissam sibi fidem servandam. Iidem sane, haec agentes, vere et omnino recti amoris testimonium praebent. 17. Probi homines satius etiam sibi persuaderi possunt de veritate doctrinae, quam Ecclesia hac in re proponit, si mentem convertant ad ea, quae secutura sunt vias rationesque, ad natorum incrementa artificio coercenda adhibitas. In primis secum recogitent, quam lata et quam facilis via hac agendi ratione patefieri possit, sive ad coniugum infidelitatem, sive ad morum disciplinam passim enervandam. Neque diuturnus rerum usus necessarius est, ut quis compertam habeat humanam infirmitatem, atque intellegat, homines - ac praesertim iuvenes, cupiditatibus tam obnoxios - incitamentis indigere ad moralem legem servandam, ac nefas esse iisdem facilem praebere viam ad legem ipsam violandam. Id etiam reformidandum est, ne viri, hisce usibus conceptioni officientibus iam assueti, mulierum reverentiam obliviscantur, earumque corporis animique aequilibritate posthabita, easdem quoddam reddant instrumentum suae ipsorum cupiditati inserviens, nec iam eas ut consortes existiment, quas observantia et amore prosequi debeant. Denique diligenter perpendatur, quam periculosa potestas hoc modo iis publicae rei Moderatoribus concedatur, qui de legis moralis praeceptis minime sint solliciti. Numquis reprehendat supremos Civitatis Moderatores, qui ad totius suae Nationis componendas difficultates id usurpent, quod coniugibus tamquam licitum agnoscatur ad quandam familiae difficultatem dissolvendam? Quis prohibeat, quominus publicae Auctoritates viis concipiendae proli contrariis faveant, quas efficaciores esse duxerint, immo eas omnibus adhibendas praecipiant, quotiescumque id necessarium reputaverint? Ita sane fiat, ut homines, cum divinae legi insitas difficultates vitare percupiant, quas singuli, vel familiae, vel socialis convictus experiantur, publicarum Auctoritatum arbitrio potestatem permittant, sese in coniugum maxime proprium et intimum munus interponendi. Quare, nisi velimus ut procreandae vitae officium hominum arbitratui concedatur, necessario aliquos fines, quos ultra progredi non liceat, agnoscamus oportet illi potestati, quam homo in proprium corpus in eiusque naturalia munera habere potest; fines, dicimus, quos nemini, sive privato sive publica auctoritate praedito, violare licet. Qui limites non aliam ob causam statuuntur, quam ob reverentiam, quae toti humano corpori eiusque naturalibus muneribus debetur, secundum principia, quae supra memoravimus, et rectam intellegentiam principii totalitatis, ut aiunt, quod Decessor Noster v. m. Pius XII illustravit.21 18. Praevideri potest, non omnes fortasse traditam huiusmodi doctrinam facile accepturos esse, cum nimis multae obstrepant voces, quae, recentioribus divulgationis instrumentis auctae, ab Ecclesiae voce discrepent. Ecclesia autem, cui mirum non est, se, haud secus ac divinum Conditorem suum, positam esse in signum cui contradicetur,22 non idcirco iniunctum sibi praetermittit officium, totam legem moralem, cum naturalem tum evangelicam, humiliter ac firmiter praedicandi. Cum Ecclesia utramque hanc legem non condiderit, eiusdem non arbitra, sed tantummodo custos atque interpres esse potest, eique numquam fas erit licitum declarare, quod revera illicitum est, cum id suapte natura germano hominis bono semper repugnet. Dum moralem coniugii legem integram servat, Ecclesia probe novit se adiutricem operam conferre ad verum civilem cultum inter homines instaurandum; ac praeterea hominem incitat, ne se officiis suis abdicet, technicis artibus sese committens; quo fit, ut ipsa coniugum dignitatem in tuto ponat. Hac agendi ratione Ecclesia, Divini Salvatoris exemplo et doctrinae inhaerens, ostendit se sincero generosoque amore prosequi homines, quos inde ab hoc terrestri itinere iuvare contendit, ut non secus atque filii vitam Dei viventis, omnium hominum Patris, participent.23
|
6 Cfr. I Io., 4, 8. 7 Eph., 3,15. 8 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 50: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1070-1072. 9 Cfr. S. Thom., Sum. Theol. I-II, q. 94, a. 2. 10 Cfr. Conc. Vat. II. Const. past. Gaudium et spes, nn. 50-51: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1070-1073. 11 Cfr. ibid., n. 49: A.A.S. LVIII (1966) p. 1070. 12 Cfr. Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII (1930) p. 560; Pii XII Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A.A.S. XLIII (1951) p. 843. 13 Cfr. Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S. LIII (1961) p. 447. 14 Cfr. Catech. Rom. Conc. Trid., p. II, c. VIII; Pii XI Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII (1930) pp. 562-564; Pii XII Alloc. ad Societatem Italicam medico-biologicam a S. Luca: Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, VI pp. 191-192; iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A.A.S. XLIII (1951) pp. 842-843; iis qui interfuerunt Conventui Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant et ad Consociationem Familiarum fecundarum: A.A.S. XLIII (1961) pp. 857-859; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris: A.A.S. LV (1963) pp. 259-260; Conc. Vat. II Const. past. Gaudium et spes, n. 51: A.A.S. LVIII (1966) p. 1072. 15 Cfr. Pii XI Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII (1930) p. 565; Decr. S. Off. datum die 22 m. Febr. a. 1940: A.A.S. XXXII (1940) p. 73; Pii XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A.A.S. XLIII (1951) pp. 843-844; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A.A.S. L (1958) pp. 734-735. 16 Cfr. Catech. Rom. Conc. Trid., p. II, c. VIII; Pii XI Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII 1930, pp. 559-561; Pii XII Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A.A.S. XLIII (1951) p. 843; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia, A.A.S. L (1958) pp. 734-735; Ioannis XXIII Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S. LIII (1961) p. 447. 17 Cfr. Pii XII, Alloc. iis qui interfuerunt V Conventui nationali Italico Societatis Iurisconsultorum catholicorum: A.A.S. XLV (1953) pp. 798-799. 18 Cfr. Rom. 3, 8. 19 Cfr. Pii XII, Alloc. iis qui interfuerunt XXVI Conventui a Sodalitate Italica de Urologia indicto: A.A.S. XLV (1953) pp. 674-675; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A.A.S., L (1958) pp. 734-735. 20 Cfr. Pii XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Italicae inter Obstetrices: A.A.S. XLIII (1951) p. 846. 21 Cfr. Alloc. iis qui interfuerunt XXVI Conventui a Sodalitate Italica de Urologia indicto: A.A.S. XLV (1953) pp. 674-675; Moderatoribus ac Sociis Sodalitatis Italicae oblatorum «corneae» et Unionis Italicae Caecorum: A.A.S. XLVIII (1956) pp. 461-462. 22 Lc. 2, 34. 23 Cfr. Pauli VI, Litt. Enc. Populorum progressio: A.A.S. LIX (1967) p. 268. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |