Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus VI Humanae vitae IntraText CT - Text |
|
|
III 19. Verba autem haec Nostra haud plane Ecclesiae, omnium gentium Matris ac Magistrae, cogitationes et sollicitudines exprimerent, nisi homines, antea ad Dei legem de coniugio servandam colendamque incitatos, in liberorum numero honeste ordinando etiam sustinerent inter ipsas asperas vitae condiciones, quibus domestici convictus ac nationes nostro hoc tempore premuntur. Ecclesia enim erga homines non aliter ac Divinus Redemptor se gerere potest: scilicet eorum infirmitatem cognoscit, miseratur turbas, peccatores excipit; facere autem non potest, quin legem doceat, quae reapse propria est vitae humanae ad suam germanam veritatem restitutae, atque a Dei Spiritu actae.24 20. Ecclesiae doctrina de liberorum incremento recte ordinando, quae legem divinam ipsam promulgat, sine dubio multis talis videbitur, ut nonnisi difficulter, immo etiam nullo modo servari possit. At revera, sicut bona omnia quae sua nobilitate et utilitate praestant, haec lex a singulis hominibus, a familiis et ab hominum consortione firma proposita multosque labores postulat. Immo eadem servari nequit nisi opitulante Dei gratia, qua bona hominum voluntas fulcitur ac roboratur. Iis autem, qui rem diligenter perpendant, labores illi profecto videbuntur hominum dignitatem augere et humanae societati beneficia conferre. 21. Recta autem et honesta nasciturae prolis ordinatio id primum a coniugibus postulat, ut vera vitae familiaeque bona penitus agnoscant et existiment, itemque sibi ac suis motibus perfecte moderari consuescant. Nihil profecto est dubii, quin naturae impetibus, rationis liberaeque voluntatis ope, imperare asceseos sit opus, ut nempe amoris significationes, coniugalis vitae propriae, cum recto ordine congruant; quod praesertim ad usum continentiae, certis temporis intervallis servandae, requiritur. Verum huiusmodi disciplina, unde coniugum castimonia elucet, adeo eorum amori non obest, ut maiore eundem humanitatis sensu perfundat. Quodsi huiusmodi disciplina assiduam virium intentionem exigit, salutari tamen eius virtute coniuges seipsos plene excolunt spiritualibusque bonis ditantur: ea enim domestico convictui amplos tranquillitatis ac pacis fructus affert atque solvendis alius generis difficultatibus prodest; ea alterius coniugis curam et observantiam erga alterum fovet, coniuges in immodico sui amore depellendo, qui germanae repugnat caritati, adiuvat; eosdemque ad conscientiam munerum exsequendorum erigit. Ea denique parentibus intimam et efficaciorem auctoritatem ad liberos educandos confert, dum pueri et iuvenes, aetate procedentes, vera hominis bona congruenter putant, et mentis sensuumque vires placide et apte exercent. 22. Hane vero nacti opportunitatem, educatores eosque omnes, quorum ius et officium est communi humanae consortionis bono prospicere, commonere volumus de necessitate eum rerum statum inducendi, qui colendae castitati faveat, ut scilicet germana libertas licentiam vincat, moralis ordinis normis plane servatis. Quidquid ergo in hodiernis socialis, ut aiunt, communicationis instrumentis sensus commovet dissolutosque mores alit, pariterque quaevis scribendi obscenitas turpiumque spectaculorum forma palam atque uno ore iis omnibus improbanda sunt viris, qui tum civilis cultus provehendi, tum praecipuorum animi bonorum tuendorum sollicitudine tenentur. Perperam enim huiusmodi pravitates quis probare conetur, causas ex artibus doctrinisque quaerens,25 vel argumenta sumens ex libertate, quam forte hac in provincia publicae Auctoritates permittant. 23. Ita igitur Nationum Rectores alloqui placet, quippe quibus potissimum onus boni communis tutandi iniunctum sit, liceatque tantopere ad bonos tuendos mores conferre: ne umquam patiantur honestos corruere mores vestrorum populorum; prohibeant omnino, ne per leges in familiam, quae primaria est particula Civitatis, ii usus incedant, qui naturali et divinae legi adversentur. Alia enim via civilis Auctoritas quaestionem de multitudinis incremento dissolvere et potest et debet: videlicet providas familiis leges ferendo populosque tam sapienter educando, ut sive morum lex sive civium libertas in tuto collocentur. Equidem probe novimus, quantum haec causa difficultatis afferat publicae rei Moderatoribus, in iis praesertim Civitatibus quae ad progressum nituntur. Atque Nos, iustas, quibus afficiuntur, curas perspicientes, Encyclicas Litteras edidimus, quibus Populorum Progressio est index. Sed nunc una cum Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII haec verba iteramus: eas quaestiones ... dissolvi oportere, ut neque vias homo neque rationes sequatur, a sua dignitate aversas; quales ii tradere non verentur, qui hominem ipsum eiusque vitam ad materiam omni ex parte referendos esse opinantur. Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse censemus, si rerum oeconomicarum et socialium progressiones cum singulorum civium tum universae humanae societatis servent et augeant veri nominis bona.26 Neque profecto sine gravi iniuria fiat, si divinae Providentiae id tribuatur, quod, contra, proficisci videtur a minus sapienti reipublicae gubernandae ratione, vel a tenuiore quodam socialis iustitiae sensu, vel a bonorum copia sui commodi causa congesta, vel denique a socordi neglegentia in laboribus oneribusque suscipiendis, quibus populus omnesque eius filii ad amplius vivendi genus evehantur.27 Utinam universae Auctoritates, quas penes res est - quemadmodum earum quaedam tam egregie iam faciunt - incepta ac nisus excitatis viribus renovent! Neque remittat studium mutua communicandi auxilia inter omnes magnae hominum familiae partes: hanc prope infinitam provinciam patere putamus, in qua maxima Instituta, ad plures nationes pertinentia, suam operam ponant. 24. Nune autem Nostrae cohortationis verbis viros scientiarum studiosos prosequi libet, qui multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones, honestae ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur.28 Id enim in primis exoptandum est - quod antea fuit Pii XII votum - ut medica ars ad honeste temperandae prolis satis certum fundamentum statuere valeat, quod in perspectis naturalibus vicibus consistat.29 Ita quidem docti homines, ii praesertim qui catholico nomine censentur, sua data opera res plane se habere ostendent, ut Ecclesia docet, nempe veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non posse.30 25. Nunc vero Nostra oratio peculiari modo ad filios Nostros convertitur, ad eos praesertim, quos Deus in matrimonii statu ad sibi serviendum vocat. Ecclesia enim, dum inviolabiles divinae legis condiciones tradit, salutem nuntiat viasque gratiae per sacramenta reserat, unde homo nova efficitur creatura, quae in caritate germanaque libertate superno sui Creatoris et Salvatoris consilio respondeat suaveque etiam Christi iugum sentiat.31 Eius igitur voci modeste obsecuti, christiani coniuges meminerint, suam vocationem ad vitam christianam, e baptismate exortam, sacramento Matrimonii amplius et explicatam et confirmatam esse. Eodem namque ipsi roborantur et veluti consecrantur, ut fideliter munia sua exsequantur, vocationem ad expletam sui formam perficiant, christianumque testimonium, ut eos addecet, coram mundo edant.32 Tale enim munus Dominus iisdem committit, ut hominibus patefaciant illius legis sanctitatem itemque suavitatem, qua mutuus eorum amor cum adiutrice opera ab ipsis data amori Dei, humanae vitae auctoris, arte coniungitur. Nullo sane modo hic reticere volumus difficultates, interdum graves, in quas christianorum coniugum vita incurrit: nam iis, ut unicuique nostrum, angusta porta, et arta via est, quae ducit ad vitam.33 Attamen huiusce spe vitae tamquam clarissima luce eorum iter collustretur, dum forti contendunt animo, ut sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo34, plane noscentes praeterire figuram huius mundi.35 Quapropter coniuges destinatos sibi labores libenter suscipiant, cum fide tum ea spe roborati, quae non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis;36 assidua deinde prece divinum auxilium implorent atque praesertim e perenni Eucharistiae fonte gratiam et caritatem hauriant. Si autem peccatis adhuc retineantur, ne concidant animo, sed humiles et constantes ad Dei misericordiam confugiant, quam abunde Paenitentiae Sacramentum dilargitur. Huiusmodi profecto ratione ad coniugalis vitae perfectionem pervenire poterunt, quam Apostolus his verbis exponit: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam( ... ) Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ( ... ). Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.37 26. Eorurn autem fructuum, qui maturescunt si acri animi intentione lex divina custoditur, praestantissimus sane colligitur, cum ipsi coniuges haud raro alios quoque experientiae suae participes facere cupiunt. Inde fit, ut ipsa laicorum vocationis amplitudine novum quoddam ac perinsigne apostolatus genus comprehendatur, quo pares paribus inserviunt: tum enim ipsi coniuges apostolicum pro ceteris coniugibus munus obeunt, quibus sese duces praebent. Quod profecto inter tot christiani apostolatus formas opportunissimum hodie esse videtur.38 27. Egregiam pariter reverentiam praestamus medicis artisque salutaris ministris, qui, in suo quisque munere exsequendo, ea quae ab ipsis praecipua christianae vocationis ratio postulat, potius quam humanam quamlibet utilitatem, servare student. Constantes igitur perseverent in proposito iis semper consiliis favendi, quae et fidei et rectae rationi adhaerescant, eoque contendant, ut iisdem in peculiari suo coetu assensionem et observantiam concilient. Praetereaque id tamquam proprium artis suae munus habeant, necessariam huiusce difficilioris provinciae doctrinam sibi plane comparare, ut nempe sententiam exquirentibus coniugibus recta dare consilia iustamque ostendere viam possint, quae iure ac merito ab ipsis postulentur. 28. Vos autem, dilecti Filii sacerdotes, qui pro sacro, quo fungimini, munere sive singulorum hominum sive familiarum consultores ac spirituales duces agitis, magna Nos pleni fiducia compellamus. Vestrum namque praecipuumque officium est - vos praesertim alloquimur, qui moralem theologiam traditis - Ecclesiae de matrimonio doctrinam integre aperteque proponere. Vos primi in ministerio vestro perfungendo exemplum sinceri obsequii edite, quod interius exteriusque ecclesiastico Magisterio tribuendum est. Etenim nostis tali vos obsequio devinciri non potius illis de causis, quae allatae sunt, quam ob Sancti Spiritus lumen, quo praecipue Ecclesiae Pastores in explananda veritate fruuntur.39 Neque vos fugit, summi esse momenti, ad animorum pacem populique christiani unitatem servandam, ut in re morali ita in re dogmatica omnes Ecclesiae Magisterio parere eodemque uti sermone. Quamobrem, sollicitiora verba magni Apostoli Pauli usurpantes, toto vos pectore iterum appellamus: Obsecro ... vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.40 29. Porro si nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit. Is enim, cum venisset non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum,41 acerbe quidem severus in peccata, sed patiens ac misericors in peccatores fuit. Suis igitur difficultatibus afflictati, coniuges in sermone et in corde sacerdotis expressam veluti imaginem vocis et amoris nostri Redemptoris inveniant. Fiduciae autem pleni loquamini, dilecti Filii, pro certo habentes, Sanctum Dei Spiritum, dum adest Magisterio rectam proferenti doctrinam, intus corda fidelium illustrare eosque ad assentiendum invitare. Coniuges vero necessariam precandi viam edocete, apteque instituite, ut saepius magna cum fide ad Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedant, neque umquam pro sua infirmitate animos demittant. 30. Sed nunc, Encyclicas hasce Litteras concludentes, ad vos, dilecti ac venerabiles in episcopali munere Fratres, quibuscum curas de spirituali bono Populi Dei artius participamus, mentem Nostram reverenter amanterque convertimus. Etenim vos omnes instanti hac petitione invitamus, ut vestris praeeuntes sacerdotibus, sacri ministerii adiutoribus, vestrisque fidelibus, omni studio nullaque mora in matrimonii tutelam in eiusque sanctitudinem asserendam incumbatis, quo magis usque coniugalis vita humanam christianamque sui perfectionem assequatur. Id vero muneris tamquam maximum opus et onus, in praesenti vobis commissum, habetote. Nam, ut plane nostis, idem munus certam pastoralis ministerii ordinationem postulat, quae ad omnes humanae industriae provincias, nempe ad res oeconomicas, bonas doctrinas socialesque rationes pertinet: quae omnia si magis simulque progredientur, tum non solum tolerabilior, sed et facilior itemque laetior vita parentum ac liberorum in intimo familiarum sinu evadet, atque fraterna uberior caritate veraque pace tutior fiet convictus in hominum societate, sancte servato consilio, quod Deus de mundo mente concepit. 31. Vos, venerabiles Fratres, vos dilectissimi Filii, vosque omnes, bonae voluntatis homines, ad grande profecto opus et educationis et progressionis atque caritatis Nos nunc advocamus, firmissima freti Ecclesiae doctrina, quam Petri Successor, una cum catholici episcopatus Fratribus, fideliter custodit atque interpretatur. Quod magnum revera opus, ut persuasissimum Nobis habemus, tum mundi tum Ecclesiae bono cedit, siquidem homo ad veram felicitatem, quam totis sui animi viribus affectat, pervenire nequit, nisi leges observat, a summo Deo in ipsius natura insculptas, quae sunt prudenter amanterque colendae. Tanto igitur operi, nec non vobis omnibus ac potissimum coniugibus, a Deo sanctissimo et misericordissimo supernarum copiam gratiarum imploramus, quarum pignus Apostolicam Nostram Benedictionem libenter vobis impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi Apostoli, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto. PAULUS PP. VI |
24 Cfr. Rom. 8. 25 Cfr. Conc. Vat. II, Decr. Inter mirifica, nn. 6-7: A.A.S., LVI (1964) p. 147. 26 Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S., LIII (1961) p. 447. 27 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, nn. 48-55: A.A.S. LIX (1967) pp. 281-284. 28 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 52: A.A.S. LVIII (1966) p. 1074. 29 Alloc. ad Conventum Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem Familiarum Fecundarum: A.A.S. XLIII (1951) p. 859. 30 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 51: A.A.S. LVIII (1966) p. 1072. 31 Cfr. Matth. 11, 30. 32 Cfr. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes, n. 48: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1067-1069; Const. dogm. Lumen gentium, n. 35: A.A.S. LVII (1965) pp. 40-41. 33 Matth. 7, 14; cfr. Hebr. 12, 11. 34 Cfr. Tit. 2, 12. 35 Cfr. 1 Cor. 7, 31. 36 Rom. 5, 5. 37 Eph. 5, 25, 28-29, 32-33. 38 Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, nn. 35 et 41: A.A.S. LVIII 1965 pp. 40-45; Const. past. Gaudium et Spes, nn. 48-49: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1067 - 1070; Decr. Apostolicam actuositatem, n. 11, A.A.S. LVIII (1966) pp. 847-849. 39 Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 25: A.A.S. LVII (1965) pp. 29-31. 40 1 Cor. 1, 10. 41 Cfr. Io. 3, 17. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |