Epistola ad clericos (Recensio prior)
1.
Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super
sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima
nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus.
2 Scimus,
quia non potest esse corpus, nisi prius santificetur a verbo. Nihil enim habemus
et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et
sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam
(1 Joa 3, 14). Omnes autem illi qui ministrant tam
sanctissima mysteria, considerent intra se, maxime hi qui illicite ministrant,
quam viles sint calices, corporales et linteamina, ubi sacrificatur corpus et
sanguis eiusdem. Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur,
miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina
etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia animalis homo
non percipit ea quae Dei sunt (1Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus
nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum ? An
ignoramus, quia venire debemus in manus eius ? Igitur de his omnibus et aliis
cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini
nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et
in loco honesto debeant collocari. Haec omnia usque in finem universi
clerici tenentur super omnia observare. Et qui hoc non fecerint, sciant se
debere coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cf Mt
12, 36), Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a
Domino Deo, qui illud fecerint exemplari.
|