Epistola ad clericos (Recensio posterior)
Attendamus,
omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super
sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima
nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus. Scimus, quia non potest
esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo. Nihil enim habemus et videmus
corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina
et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1Joa 3, 14).
Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria, considerent intra
se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sin calices, corporalia et
linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri. Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur,
miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina
etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia animalis homo
non percipit ea quae Dei sunt (1Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus
nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum ? An
ignoramus, quia debemus venire in manus eius ? Igitur de his omnibus et aliis
cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini
nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et
in loco honesto debeant collocari. Et scimus, quia haec omnia tenemur super
omnia observare secundum praecepta Domini et constitutiones sanctae matris
Ecclesiae. Et qui hoc non fecerint, sciant se debere coram Domino nostro Jesu
Christo in die iudicii reddere rationem (cf Mt 12, 36), Hoc scriptum, ut melius
debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui illud fecerint
exemplari.
|