Epistola ad custodes I
Universi
custodibus fratrum minorum, ad quos litterae istae pervenerint in Domino Deo
vester servus et parvulus, salutem cum novis signis caeli et terrae, quae magna
et excellentissima sunt apud Deum et a multis religiosis et aliis hominibus
minima reputantur.Rogo vos plus quam de me ipso, quatenus, cum decet et
videritis expedire, clerici humiliter supplicetis, quod sanctissimum corpus et
sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sancta nomina et verba eius scripta,
quae santificant corpus, super omnia debeant venerari. Calices, corporalia, ornamenta altaris et
omnia, quae pertinent ad sacrificium, pretiosa habere debeant. Et si in aliquo
loco sanctissimum corpus Domini fuerit pauperrime collocatum, iuxta mandatum
Ecclesiae in loco pretioso ab eis ponatur et consignetur et cum magna
veneratione portetur et cum discretione aliis ministretur. Nomina etiam et
verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et
in loco honesto debeant collocari. Et in omni praedicatione, quam facitis, de
poenitentia populum moneatis, et quod nemo potest salvari, nisi qui recipit
sanctissimum corpus et sanguinem Domini (cf Joa 6, 54), et, quando a sacerdote
sacrificatur super altare et in aliqua parte portatur, omnes gentes flexis
genibus reddant laudes, gloriam et honorem Domino Deo vivo et vero. Et de laude
eius ita omnibus campanae semper ab universo populo omnipotenti Deo, laudes et
gratiae referantur per totam terram.Et, ad quosqumque fratres meos custodes
pervenerit hoc scriptum et exemplaverint et apud se habuerint et pro fratribus,
qui habent officium praedicationis et custodiam fratrum, fecerint exemplari et
omnia, quae continentur in hoc scripto, praedicaverint usque in finem, sciant
se habere benedictionem Domini Dei et meam. Et ista eis per veram et sanctam
obedientiam. Amen.
|