Epistola ad fideles (Recensio prior)
(Exhortatio ad fratres et
sorores de Poenitentia)
In nomine Domini!
[Cap.
I]
De illis qui faciunt poenitentiam
Omnes qui
Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cf Mc
12, 30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cf Mt 22, 39), et odio habent
corpora eorum cum vitiis et peccatis, et recipiunt corpus et sanguinem Domini
nostri Jesu Christi, et faciunt fructus dignos poenitentiae: O quam beati et
benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, quia
requiescet super eos spiritus Domini (cf Joa 14, 23), et sunt filii patris
caelestis (cf Mt 5, 45), cuius opera faciunt, et sunt sponsi, fratres et matres
Domini nostri Jesu Christi (cf Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritus Sancto
coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est (Mt
12, 50). Matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cf 1Cor 6, 20)
per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per
sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cf Mt 5, 16). O quam
gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! O quam sanctum,
paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! O quam sanctum et
quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super
omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum
Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cf Joa 10, 15) et oravit patri
dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo (Joa 17, 11), quos dedisti mihi
in mundo; tui erant et mihi dedisti eos (Joa 17, 6). Et verba quae mihi
dedisti, dedi eis; et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et
cognoverunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8). Rogo pro eis et non pro mundo (cf
Joa 17, 9). Benedic et sanctifica (Joa 17, 17) et pro eis sanctifico me ipsum
(Joa 17, 19). Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per
verbum illorum in me (Joa 17, 20), ut sint sanctificati in unum (cf Joa 17, 23)
sicut et nos (Joa 17, 11). Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum,
ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21). Amen.
[Cap.
II]
De illis qui non agunt poenitentiam
Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia,
et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur
vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria
carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino, et serviunt
corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollecitudinis saeculi et curis
huius vitae: detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cf Joa
8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum.
Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei qui est vera
sapientia Patris, de quibus dicitur: Maledicti qui declinant a mandati tuis (Ps
118, 21). Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt
animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo;
quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; quia
omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit
Dominus in Evangelio (cf Mc 7, 21). Et nihil habetis in hoc saeculo neque in
futuro. Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis,
quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis;
infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. Et ubicumque,
quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia
et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit
animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribolatione, quod nemo
potest scire, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestatem et scientiam et
sapientiam (2 Par 1, 12), quae putabant habere, auferretur ab eis (cf Lc 8, 18;
Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt
substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus
dare nobis et acquirere quam non acquisivit. Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt
corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur
sine fine.Omnes illos quibus istae litterae pervenerint, rogamus in caritate
quae Deus est (cf 1Joa 4, 16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri
Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. Et qui nesciunt legere, saepe
legere faciant; et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia
spiritus et vita sunt (Joa 6, 64). Et qui hoc non fecerint, tenebuntur
reddere rationem in die iudicii (cf Mt 12, 36) ante tribunal Domini nostri Jesu
Christi (cf Rom 14, 10).
|