Epistola ad fideles (Recensio posterior)
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.
Universis christianis religiosis, clerici et laicis, masculis
et feminis, omnibus qui habitant in universo mundo, frater Franciscus, eorum
servus et subditus, obsequium cum reverentia, pacem veram de caelo et sinceram
in Domino caritatem.Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et
administrare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod cum
personaliter propter infirmitatem et debilitatem mei corporis non possim
singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Domini
nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus
Sancti, quae spiritus et vita sunt (Joa 6, 64).Istud Verbum Patris tam dignum,
tam sanctum et gloriosum nuntiavit altissimus Pater de caelo per sanctum
Gabrielem angelum suum in uterum sanctae ac gloriosae virginis Mariae, ex cuius
utero veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum
dices esset (2Cor 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima
Virgine, matre sua, eligere paupertatem. Et
prope passionem celebravit pascha cum discipulis suis et accipiens panem
gratias egit et benedixit et fregit dicens: Accipite et comedite, hoc est
corpus meum (Mt 26, 26). Et accipiens calicem dixit: Hic est sanguis meus novi
testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum
(Mt 26, 27). Deinde oravit Patrem dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me
calix iste. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in
terram (Lc 22, 44). Posuit tamen voluntatem suam in voluntate Patris dicens:
Pater, fiat voluntas tua (Mt 26, 42); non sicut ego volo, sec sicut tu (Mt 26,
39). Cuius Patris talis fuit voluntas, ut filius eius benedictus et gloriosus,
quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per proprium sanguinem suum
sacrificium et hostiam in ara offerret; non propter se, per quem facta sunt
omnia (cf Joa 1, 3), sed pro peccatis nostris, reliquens nobis exemplum, ut
sequamur vestigia eius (cf 1Petr 2, 21). Et vult ut omnes salvemur per eum et
recipiamus ipsum puro corde et casto corpore nostro. Sed pauci sunt, qui velint
eum recipere et salvi esse per eum, licet eius iugum suave sit et onus ipsius
leve (cf Mt 11, 30). Qui nolunt gustare, quam suavit sit Dominus (cf Ps 33, 9)
et diligunt tenebras magis quam lucem (Joa 3, 19) nolentes adimplere mandata
Dei, maledicti sunt; de quibus dicitur per prophetam: Maledicti qui declinant a
mandatis tuis (Ps 118, 21). Sed, o quam beati et benedicti sunt illi qui Deum
diligunt et faciunt sicut dicit ipse Dominus in evangelio: Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde et ex tota mente et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22, 37.
39).Diligamus igitur Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia ipse
super omnia quaerens dixit: Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et
veritate (Joa 4, 23). Omnes enim, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet
eum adorare (cf Joa 4, 24). Et dicamus ei laudes et orationes die ac nocte (Ps
31, 4) dicendo: Pater noster qui es in caelis (Mt 6, 9), quia oportet nos
semper orare et non deficere (Lc 18, 1).Debemus siquidem confiteri sacerdoti
omnia peccata nostra; et recipiamus corpus et sanguinem Domini nostri Jesu
Christi ab eo. Qui non manducat carnem suam et non bibit sanguinem suum (cf Joa
6, 55. 57), non potest introire in regnum Dei (Joa 3,5). Digne tamen manducet
et bibat, quia qui indigne recipit iudicium sibi manducat et bibit, non
diiudicans corpus Domini (1Cor 11, 29), id est non discernit. Faciamus insuper
fructus dignos poenitentiae (Lc 3, 8). Et diligamus proximos sicut nos ipsos
(cf Mt 22, 39). Et si quis non vult eos amare sicut se ipsum, saltim non
inferat eis mala, sed faciat bona.Qui autem potestatem iudicandi alios
receperunt iudicium cum misericordia exerceant, sicuti ipsi volunt a Domino
misericordiam obtinere. Iudicium enim sine misericordia erit illis qui non fecerint
misericordiam (Jac 2, 13). Habemus itaque caritatem et humilitatem; et faciamus
eleemosynas, quia ipsa lavat animas a sordibus peccatorum (cf Tob 4,11; 12, 9).
Homines enim omnia perdunt, quae in hoc saeculo relinquunt; secum tamen portant
caritatis mercedem et eleemosynas, quas fecerunt, de quibus habebunt a Domino
praemium et dignam remunerationem.Debemus etiam ieiunare et abstinere a vitiis
et peccatis (cf Sir 3, 32) et a superfluitate ciborum et potus et esse
catholici. Debemus etiam ecclesias visitare frequenter et venerari clericos et
revereri, non tantum propter eos, si sint peccatores, sed propter officium et
administrationem sanctissimi corporis et sanguinis Christi, quod sanctificant
in altari et recipiunt et aliis administrant. Et firmiter sciamus omnes, quia
nemo salvari potest, nisi per sancta verba et sanguinem Domini nostri Jesu
Christi, quae clerici dicunt, annuntiant et ministrant. Et ipsi soli ministrare
debent et non alii. Specialiter autem religiosi, qui renuntiaverunt saeculo,
tenentur plura et maiora facere, sed ista non dimittere (cf Lc 11, 42).Debemus
odio habere corpora nostra cum vitiis et peccatis, quia Dominus dicit in
evangelio: Omnia mala, vitia et peccata a corde exeunt (Mt 15, 18-19; Mc 7,
23). Debemus diligere inimicos nostros et benefacere his, qui nos odio habent
(cf Mt 5, 44; Lc 6, 27). Debemus etiam nosmetipsos abnegare (cf Mt 16, 24) et
ponere corpora nostra sub iugo servitutis et sanctae obedientiae, sicut
unusquisque promisit Domino. Et nullus homo teneatur ex obedientia obedire
alicui in eo, ubi committitur delictum vel peccatum.Cui autem obedientia
commissa est et qui habetur maior, sit sicut minor (Lc 22, 26) et aliorum
fratrum servus. Et in singulos fratres suos misericordiam faciat et habeat,
quam vellet sibi fieri, si in consimili casu esset. Nec ex delicto fratris
irascatur in fratrem, sed cum omni patientia et humilitate ipsum benigne moneat
et sustineat.Non debemus secundum carnem esse sapientes et prudentes, sed magis
debemus esse simplices, humiles et puri. Et habeamus corpora nostra in
opprobrium et despectum, quia omnes per culpam nostram sumus miseri et putridi,
foetidi et vermes, sicut dicit Dominus per prophetam: Ego sum vermis non homo,
opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21, 7). Numquam debemus desiderare
esse super alios, sed magis debemus omnes illi et illae, dum talia fecerint et
perseveraverint usque in finem, requiescet super eos Spiritus Domini (Is 11, 2)
et faciet in eis habitaculum et mansionem (Cf Joa 14, 23). Et erunt Patris caelestis (cf Mt 5, 45), cuius opera faciunt.
Et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cf Mt 12, 50).
Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Jesu Christo.
Fratres enim sumus, quando facimus voluntatem patris eius, qui est in caelo (cf
Mt 12, 50); matres quando portamus eum in corde et corpore nostro (1Cor 6, 20)
per amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam
operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cf Mt 5, 16).O quam gloriosum
et sanctum et magnum habere in caelis Patrem! O quam sanctum, paraclitum,
pulchrum et admirabilem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum,
beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem et amabilem et super omnia
desiderabilem habere talem fratrem et filium, qui posuit animam suam pro ovibus
suis (cf Joa 10, 15) et oravit patrem pro nobis dicens: Pater sancte, serva eos
in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joa 17, 11). Pater, omnes, quos dedisti
mihi in mundo, tui erant et mihi eos dedisti (Joa 17, 6). Et verba, quae
dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi
et crediderunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8); rogo pro eis et non pro mundo
(cf Joa 17, 9); benedic et sanctifica eos (Joa 17, 17). Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint sanctificati in (Joa 17, 19) unum
sicuti et nos (Joa17, 11) sumus. Et volo, Pater, ut ubi ego sum et illi mecum,
ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21). Ei autem qui
tanta sustinuit pro nobis, tot bona contulit et conferet in futurum, omnis
creatura, quae est in caelis, in terra, in mari et in abyssis reddat laudem
Deo, gloriam, honorem et benedictionem (cf Apoc 5, 13), quia ipse est virtus et
fortitudo nostra, qui est solus bonus, solus altissimus, solus omnipotens,
admirabilis, gloriosus et solus sanctus, laudabilis et benedictus per infinita
saecula saeculorum. Amen.Omnes autem illi, qui sunt in poenitentia et non
recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et
peccata, et qui ambulant post malam concupiscientiam et mala desideria, et non
observant, quae promiserunt, et serviunt corporaliter mundo carnalibus
desideriis, curis et sollicitudinibus huius saeculi et curis huius vitae,
decepti a diabolo, cuius filii sunt et eius opera faciunt (cf Joa 8, 41), caeci
sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam
non habent spiritualem, qui non habent Filium Dei in se, qui est vera sapientia
Patris; de quibus dicitur: Sapientia eorum devorata est (Ps 106, 27). Vident,
agnoscunt, sciunt et faciunt mala; et scienter perdunt animas. Videte, caeci,
decepti ab inimicis nostris scilicet a carne, a mundo et a diabolo, quia
corpori dulce est facere peccatum et amarum servire Deo, quia omnia mala, vitia
et peccata de corde hominum exeunt et procedunt (cf Mc 7, 21.23), sicut dicit
Dominus in evangelio. Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Putatis
diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et
hora, de quibus non cogitatis et nescitis et ignoratis.Infirmatur corpus, mors
appropinquat, veniunt propinqui et amici dicentes: Dispone tua. Ecce uxor eius
et filii eius et propinqui et amici fingunt flere. Et respiciens videt eos
flentes, movetur malo motu; cogitando intra se dicit: Ecce animam et corpus
meum et omnia mea pono in manibus vestris. Vere, iste homo est maledictus, qui
confidit et exponit animam suam et corpus et omnia mala sua in talibus manibus;
unde Dominus per prophetam: Maledictus homo qui confidat in homine (Jer 17, 5).
Et statim faciunt venire sacerdotem; dicit ei sacerdos: "Vis recipere
poenitentiam de omnibus peccatis tuis?" Respondet: "Volo".
"Vis satisfacere de commissis et his quae fraudasti et decepisti homines
sicut potes de tua substantia?" Respondet: "Non". Et sacerdos dicit:
"Quare non?". "Quia omnia disposui in manibus propinquorum et
amicorum" Et incipit perdere loquelam et sic moritur ille miser.Sed sciant
omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine
satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam
eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire
potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas et scientia, quam
putabat habere (cf Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4 25). Et propinquis et
amicis relinquit, et ipsi tollent et divident substantiam eius et dicent
postea: "Maledicta sit anima eius, quia potuit plus dare nobis et
acquirere quam non acquisivit." Corpus comedunt vermes; et ita perdit
corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine
fine.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Franciscus,
minor servus vester, rogo et obsecro vos in caritate, quae Deus (cf 1Joa 4,
16), et cum voluntate osculandi vestros pedes, quod haec verba et alia Domini
nostri Jesu Christi cum humilitate et caritate debeatis recipere et operari et
observare. Et omnes illi et illae, qui ea benigne recipient, intelligent et
mittent aliis in exemplum, et si in ea perseveraverint usque in finem (Mt 24,
13), benedicat eis Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.
|