1. De corpore Domini
Dicit
Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad
Patrem nisi per me. Si cognosceretis me, et
Patrem meum utique cognosceretis; et amodo cognoscetis eum et vidisti eum.
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei
Jesus: tanto tempore vobiscum sum et non cognovisti me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joa 14, 6 - 9) meum. Pater lucem
habitat inaccessbilem (cf 1Tm 6, 16), et spiritus est Deus (Joa 4, 24), et Deum
nemo vidit umquam (Joa 1, 18). Ideo nonnisi in spiritu videri potest, quia
spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam (Joa 6, 64). Sed nec
Filius in eo quod aequalis est Patri, videtur ab aliquo aliter quam Pater,
aliter quam Spiritus sanctus. Unde omnes qui viderunt Dominum Jesum secundum
humanitatem et non viderunt et crediderunt secundum spiritum et divinitatem,
ipsum esse verum Filium Dei, damnati sunt; ita et modo omnes qui vident
sacramentum, quod sanctificatur per verba Domini super altare per manum
sacerdotis in forma panis et vini, et non vident et credunt secundum spiritum
et divinitatem, quod sit veraciter sanctissimum corpus et sanguis Domini nostri
Jesu Christi, damnati sunt, ipso altissimo attestante, qui ait: Hoc est corpus
meum et sanguis mei novi testamenti {qui pro multis effundetur (Mc 14, 22.24);
et: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem Domini. Omnes alii, qui non
habent de eodem spiritu et praesumunt recipere eum, iudicium sibi manducant et
bibunt (cf 1Cor 11, 29).Unde: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Ps 4, 3).
Ut quid non cognoscitis veritatem et creditis in Filium Dei (cf Joa 9, 35))?
Ecce, quotidie humiliat se (cf Phil 2, 8), sicut quando a regalibus sedibus
(Sap 18, 15) venit in uterum Virginis; quotidie venit ad nos ipse humilis
apparens; quotidie descendit de sinu Patris suo per altare in manibus
sacerdotis. Et sicut sanctis apostolis in vera carne, ita et modo se nobis
ostendit in sacro pane. Et sicut ipsi intuitu carnis suae tantum eius carnem
videbant, sed ipsum Deum esse credebant oculis spiritualibus contemplantes, sic
et nos videntes panem et vinum oculis corporeis videamus et credamus firmiter,
eius sanctissimum corpus et sanguinem vivum esse et verum. Et tali modo semper
est Dominus cum fidelibus suis, sicut ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque
ad consummationem saeculi (cf Mt 28, 20).
|