Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Francisci Assisiensis
Admonitiones

IntraText CT - Text

  • 3. De perfecta obedientia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. De perfecta obedientia

Dicit Dominus in Evangelio: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Lc 13, 33); et: Qui voluerit animam salvam facere perdet illam (Lc 9, 24). Ille homo relinquit omnia quae possidet, et perdit corpus suum, qui se ipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui prelati. Et quidquid facit et dicit, quod ipse sciat, quod non sit contra voluntatem eius, dum bonum sit quod facit, vera obedientia est. Et si quando subditus videat meliora et utiliora animae suae quam ea quae sibi prelatus praecipiat, deat adimplere. Nam haec est caritativa obedientia (cf 1Petr 1, 22), quia Deo et proximo satisfacit.Si vero praelatus aliquid contra animam suam praecipiat, licet ei non obediat, tamen ipsum non dimittat. Et si ab aliquibus persecutionem inde sustinuerit, magis eos diligat propter Deum. Nam qui prius persecutionem sustineat, quam velit a suis fratribus separari, vere permanet in perfecta obedientia, quia ponit animam suam (cf Joa 15, 13) pro fratribus suis. Sunt enim multi religiosi, qui sub specie meliora videndi quam quae sui prelati praecipiunt, retro aspiciunt (cf Lc 9, 62) et ad vomitum propriae voluntatis redeunt (cf Prov 26, 11; 2Petr 2, 22); hi homicidae sunt et propter mala sua exempla multas animas perdere faciunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License