5. Ut nemo
superbiat, sed glorietur in cruce Domini
Attende, o
homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus, quia creavit et formavit
te ad imaginem dilecti Filii sui secundum corpus et similitudinem secundum
spiritum (cf Gen 1, 26). Et omnes creaturae, quae sub caelo sunt, secundum se
serviunt, cognoscunt et obediunt Creatori melius quam tu. Et etiam daemones non
crucifixerunt eum, sed tu cum ipsis crucifixisti eum et adhuc crucifigis
delectando in vitiis et peccatis. Unde ergo potes gloriari? Nam si tantum esses
subtilis et sapiens quod omnem scientiam (cf 1Cor 13, 2) haberes et scires
interpretari omnia genera linguarum (cf 1Cor 12, 28) et subtiliter de
caelestibus rebus perscrutari, in omnibus his non potes gloriari; quia unus daemon
scivit de caelestibus et modo scit de terrenis plus quam omnes homines, licet
aliquis fuerit, qui summae sapientiae cognitionem a Domino receperit specialem.
Similiter et si esses pulchior et ditior omnibus et etiam si faceres mirabilia,
ut daemones fugares, omnia ista tibi sunt contraria et nihil ad te pertinet et
in his nil potes gloriari. Sed in hoc possumus gloriari, in infirmitatibus
nostris (cf 2Cor 12, 5) et baiulare quotidie sanctam crucem Domini nostri Jesu
Christi (Lc 14, 27).
|